Wednesday, March 30, 2011

Proclus, Elements of Theology, 109 propositions in Latin

elementato theologica
Incipiunt Propositiones Procli Philosophi Platonici

1. Omnis multitudo participat aliqualiter uno.
2. Omne quod participat uno et unum est et non unum.
3. One quod fit unum participatione unius fit unum: secundum quod autem sustinet participationem unius unum est.
4. Omne unitum alterum est a per se uno.
5. Omnis multitudo secunda est ab uno.
6. Omnis multitudo aut ex unitis est aut ex unitatibus.
7. Omne productiuum alterius melius est quam natura euis quod producitur.
8. Omnia qualitercumque participantia bono precedit quod prime bonum et quod nichil est aliud quam bonum.
9. Omne autarkes vel secundum substantiam vel secundum operationem melius est eo quod non est autarkes, sed in aliam causam remittitur causam perfectionis.
10. Omne autarkes simpliciter bono deterius est.
11. Omnia entia procedunt ab una causa prima.
12. Omnium entium principium et causa prima bonum est.
13. Omne bonum unutiuum est participantium ipso, et omnis unitio bonum, et bonum uni idem.
14. Omne ens aut motum aut immobile est, et si motum, aut a se ipso aut ab alio; et si quidem a se ipso, autokinetum est, si autem ab alio, alterokinetum est. Omne ergo ens aut immobile est aut autokinetum aut alterokinetum.
15. Omne quod ad se ipsum conversiuum est incorpereum est.
16. Omne ad se ipsum conversiuum habet substantiam separabilem ab omni corpore.
17. Omne se ipsum movens primo ad se ipsum est conversiuum.
18. Omne derivans esse aliis ipsum prime est hoc quod tradit recipientibus derivationem.
19. Omne quod primo inexistit alicui entium omnibus adest hiis que secundum illam naturam ordinantur secundum unam rationem et eodem modi.
20. Omnibus corporibus superior est anime substantia, et omnibus animabus superior intellectualis natura, et omnibus intellectualibus ypostatibus superius ipsum unum.
21. Omnis ordo ab unitate incipiens procedit in multitudinem unitati coelementalem, et omnis ordinis multutudo ad unam reducitur unitatem.
22. Omne prime et principaliter ens secundum unumquemque ordinem unum est et neque plura duobus, sed unicum omne.
23. Omne imparticipatum instituit a se ipso participata, et omnes participate ypostases ad imparticipatas essentias eriguntur.
24. Omne participans participato demissius et participatum imparticipato.
25. Omne perfectum in generationes procedit ut potest producere, ipsum imitans omnium unum principium.
26. Omnis causa productiva aliorum manens ipsa in se ipsa producit que post se et que deinceps.
27. Omne producens propter perfectionem et potentie circumstantiam productiuum est secundorum.
28. Omne producens similia ad se ipsum ante dissimilia substituit.
29. Omnis processus per similitudinem secundorum ad prima effectitur.
30. Omne quod ad aliquo producitur immediate manet in producente et procedit ab ipso.
31. Omne procedens ab aliquo secundum essentiam convertitur ad illud a quo procedit.
32. Omnis conversio per similitudinem efficitur eorum que convertuntur ad quod convertuntur.
33. Omne procedens ab aliquo et conversum circularem habet operationem.
34. Omne quod secundum naturam convertitur ad illud facit conversionem, a quo et processum proprie subsistentie habet.
35. Omne causatum et manet in sua causa et procedit ab ipsa et convertitur ad ipsam.
36. Omnium eorum que secundum processum multiplicantur prima sunt perfectiora secundis et secunda hiis que post ipsa, et consequenter eodem modo.
37. Omnium secundum conversionem aubsistentium prima sunt imperfectiora secundis et secunda hiis que deinceps; ultima autem perfectissima.
38. Omne procedens ab aliquibus pluribus causis per quot procedit per tot et convertitur, et omnis conversio per ipsa per que et processus.
39. Omne ens substantialiter convertitur solum aut vitaliter aut etiam cognitive.
40. Omnie que ab alia causa procedunt precedunt que a se ipsis substistunt et habentia essentiam authypostaton (id est per se subsistentem.
41. Omne quidem quod in alio est ab alio solum producitur; omne autem quod in ipso est authypostatum est.
42. Omne authypostaton ad se ipsum est conversiuum.
43. Omne quod ad se ipsum conversiuum est authypostatum est.
44. Omne quod secundum operationem ad se ipsum est conversiuum et secundum substantiam conversum est ad se ipsum.
45. Omne authypostaton ingenerabile est.
46. Omne authypostatum incorruptibile est.
47. Omne authypostaton impartibile est et simplex.
48. Aut compositum est aut in alio subsistit.
49. Omne authypostatum perpetuum est.
50. Omne quod tempore mensuratur aut secundum substantiam aut secundum operationem generatio est hac qua mensuratur secundum tempus.
51. Omne authypostatum exemptum est ab hiis que a tempore mensurantur secundum substantiam.
52. Omne eternum sotum simul est; sive substantiam habeat solum eternam, totam simul presentem ipsam habens, et non hoc quidem ipsius sistens iam, hoc autem in posterum substituturum quod nondum est, sed quantumcumque esse potest, tantum totum iam possidens sine diminutione et sine ordine; sive operationem cum substantia, et hanc simul totam habens et in eadem mensura perfectionis stantem et velut fixam secundum unum et eundem terminum immobiliter et intransibiliter.
53. Omnibus eternis preexistit eternitas, et omnibus hiis que secundum tempus tempus presubsistit.
54. Omnis eternitas mensura est eternorum et omne tempus temporalium; et hee due mensure sunt solum in entibus vite et motus.
55. Omne quod secundum tempus subsistit aut eo quod semper tempore est aud aliquando in parte temporis ypostasim habens.
56. Omne quod a secundis producitur et a prioribus et a causalioribus producitur eminentius, a quibus et secunda producebantur.
57. Omnis causa et ante causatum operatur et post ipsum plurium est substitutiua.
58. Omne quod a pluribus causis producitur compositius est eo quod a paucioribus producitur.
59. Omne simplex secundum substantiam aut melium est compositis aut deterius.
60. Omne quod plurium causa melius est habente virtutem ad pauciora et partes producente, quorum alterum totum ypostaticum est.
61. Omnis potentia imprartibilis manens maior est, partita autem minor.
62. Omnis multitudo propinquius uni ens quantitate quidem est remotioribus minor, virtute autem maior.
63. Omne imparticipabile duplices instituit participatorum ordines, hunc quidem in hiis que quandoque participant, hunc autem in hiis que semper et connaturaliter participant.
64. Omnis primordialis unitas duplicem substituit numerum, hunc quidem per se perfectarum ypostaseon, hunc autem illustrationum in aliis ypostasim habentium.
65. Omne quod qualitercumque subsistit aut secundum causam est principaliformiter aut secundum existentiam aut secundum participationem exemplariter.
66. Omnia que sunt ad invicem aut tota sunt aut partes aut eadem aut altera.
67. Omnis totalitas aut ante partes est aut ex partibus aut in parte.
68. Omne quod in parte totum pars est eius quod ex partibus totius.
69. Omne quod ex partibus totum participat ea que ex partibus totalitate.
70. Omne totalis in primordialibus et ante partialia in participantia irradiat et secundum ab illis deficit aliquid participans.
71. Omnia qui in pimordialibus causis totaliorem et superiorem ordinem habentia in effectibus secundum eas que ab ipsis illustrationes supposita aliqualiter fiunt partialiorum traditionibus; et que quidem a superioribus illustrationes suscipiunt eos qui a secundis processus, ille autem in hiis locantur; et ita precedunt participationes alie alias, et illustrationes alie super alias desuper ad idem pertingunt subiectum, totalioribus properantibus, partialioribus autem super illorum operationes sui ipsorum traditiones elargientibus participantibus.
72. Omnia que in participantibus subiectorum rationem ex perfectioribus procedunt et totalioribus causis.
73. Omne quidem totum simul ens est et participat ente; non omne autem ens totum existit ens.
74. Omnis quidem species totum quoddam est: ex pluribus enim subsistit, quorum unumquodque complet speciem; non omne autem totum species.
75. Omne quod proprie causa dicitur exaltatum est ab effectu.
76. Omne quidem quod fit ab immobili causa intransmutabilem habet existentiam; omne autem quod a mota transmutatbilem.
77. Omne in potentia ens ex secundum actum ente, quod hoc in potentia est, in id quod actu procedit; quod quidem quo in potentia ex eo quod quo secundum actum, qua ipsum in potentia; quod autem omnia in potentia ens ex secundum actum omnia ente.
78. Omnis potentia aut perfecta est aut imperfecta.
79. Omne quod fit ex duplici fit potentia
80. Omne corpus pati secundum se natum est, omne autem incorporem agere, hoc quidem operosum ens secundum se, hoc autem passionale; patitur autem et incorporeum propter communionem ad corpus, ut possunt agere et corpora propter incorporeorum coexistentiam.
81. Omne quod separabiliter participatur per aliquam inseparabilem potentiam quam inmittit participanti adest.
82. Omne incorporeum, ad se ipsum conversiuum, ab aliis participatum separabiliter participatur.
83. Omne sui ipsius cognitiuum ad se ipsum omniquaque conversiuum est.
84. Omne semper ens infinite potentie est.
85. Omne quod semper fit infinitam ipsius fieri habet potentiam.
86. Omne enter ens infinitum est non secundum multitudinem neque secundum magnitudinem, sed secundum potentiam solam.
87. Omne quidem eternum ens est, non autem omne ens eternum.
88. Omne enter ens aut ante eternitatem est aut in ternitate aut participans eternitate.
89. Omne enter ens ex fine est et infinito.
90. Omnibus ex finitate et infinitate constantibus preexistit secundum se prima finitas et prima infinitas.
91. Omnis potentia aut finita est aut infinita; sed finita quidem omnis ex infinita potentia substitit, infinita autem potentia ex prima infinitate.
92. Omnis multitudo infinitarum potentiarum ab una prima infinitate exorta est, que non ut participata potentia est neque in potentibus subsistit, sed secundum se ipsam, non alicuius participantis ens potentia, sed omnium causatorum entium.
93. Omne infinitum in entibus neque suprapositis infinitum est neque sibi ipsi.
94. Omnis quidem perpetuitas infinitas quedam est, non omnis autem infinitas est perpetuitas.
95. Omnis potentia unitior existens est infinitior quam plurificata.
96. Omnis finiti corporis potentia infinita existens incorporea est.
97. Omnis secundum unumquemque ordinem primordialis causa universo ordini suam proprietatem tradit, et quod est illa primo, hoc est hic secundum submissionem.
98. Omnis causa separata ubique est simul et nusquam.
99. Omne amethectum qua amethectum est hac ab alia causa non subsistit, sed ipsum principium est et cause eorum que participant omnium, et sic principium omne secundum unumquemque ordinem est ingenitum.
100. Omnis seira (id est ordo) totorum in amethectum principium et causam sursumtendit, omnia autem amethecta unius omnium principii exhibent.
101. Omnium intellectu participantium precedit qui amethectus intellectus et eorum que vita vita et eorum que ente ens; ipsorum autem horum ens quidem ante vitam, vita autem ante intellectum.
102. Omnia quidem qualitercumque entia ex fine sunt et infinito propter prime ens; omnia autem viventia sui ipsorum motiva sunt propter vitam primam; omnia autem cognitiva cognitione participant propter intellectum primum.
103. Omnia in omnibus, proprie autem in unoquoque: et enim in ente et vita et intellectus, et in vita esse et intelligere, et in intellectu esse et vivere; sed alicubi quidem intellectualiter, alicubi autem vitaliter, alicubi vero enter entia omnia.
104. Omne quod prime eternale substantiam et operationem eternalem habet.
105. Omne quod immortale perpetuum, non autem omne quod perpetuum immortale.
106. Omnis eius quod omniquaque eternale secundum substantiam et operationem et eius quod substantiam habet in tempore medium est quod hac quidem eternale est, hac autem tempore mensuratur.
107. Omne quod hac quidem eternale, hac autem temporale, et ens est simul et generatio.
108. Omne quod in unoquoque ordina partiale dupliciter potest participare monade ea que in proxime superposita dispositione: aut per suam totalitatem aut per in illa partiale et coelementale ad ipsum secundum analogiam ad totam seiram.
109. Omnis partialis intellectus participat ea que super intellectum et prima unitate per totum intellectum et per partialem unitatem eiusdem ordinis sibi, et omnis partialis anima toto participat intellectu et per totam animam et per partialem intellectum, et omnis corporis partialis natura et per totam naturam et per partialem animam participat tota anima.

No comments:

Post a Comment