Tuesday, March 29, 2011

Latin excerpts from Agrippa, Ficino, Pico

(On Divine Names)
De divinis nominibus eorundemque potentia et virtute. Cap. XI

Sunt enim divinae omnipoten-
tiae sacramenta atque vehicula non ab hominibus, non etiam ab
angelis, sed ab ipso summo Deo certo modo pro suorum characte-
rum immobili numero et figura sempiterna stabilitate instituta
divinitatisque harmoniam spirantia divinaque assistentia consecra-
ta: quare illa timent superi, tremunt inferi, colunt angeli, pavent
cacodaemones et omnis veneratur religio. Quorum religiosa observatio
devotaque cum timore ac tremore
invocatio virtutem nobis magnam praestant deificamque unionem
atque etiam supra naturam mirabilium operum effectuumque
potentiam; ideoque nullis quidem illa ulla unquam ratione fas est
permutare. Unde Origenes praecipit ea in suisipsis characteribus in-
corrupte conservanda et Zoroastes etiam vetat barbara et antiqua
verba mutari; nam (ut inquit Plato in Cratilo) omnia divina verba,
sive nomina, vel a diis primum vel ab antiquitate, cuius initium
haud facile scitur, vel a barbaris prodita sunt; Iamblichus quoque
similiter praecipit ea non esse ex sua lingua in aliam transferenda:
"Non enim eandem — inquit — mentem servant nomina in aliam lin-
guam interpretata". Haec itaque divina nomina sunt aptissimum
atque efficacissimum medium hominis cum diis conciliandi atque
uniendi, sicut legitur in Exodo: "In omni loco, in quo memoria fuerit
nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi"; in Numerorum volu-
mine ait Dominus: "Ponant nomen meum super filios Israël et ego
benedicam eis". Iccirco divinus Plato in Cratylo et in Philebo divina
nomina venerari iubet plus quam delubra statuasque divinas, quia
expressior Dei imago atque virtus sit in officio mentis, praesertim
afflatae divinitus, quam in manuum operibus reservata.

Quicunque igitur divinis his verbis, sive
nominibus, ea mentis puritate, eo modo et ea lege qua tradita sunt
rite utitur, mirifica multa et impetrabit et efficiet, quemadmodum
de Medea legimus:
Verbaque ter dixit, placidos facientia somnos,
Quae mare turbatum, quae flumina concita sistunt.
Quod Hebraeorum antiqui doctores prae caeteris observarunt, qui
verbis mirabilia multa efficere consueverunt, Pythagorici etiam
demonstrarunt, tam animi quam corporis morbos verbis quibus-
dam mirifice curantes. Sic etiam legimus Orpheum, cum esset unus
ex Argonautis, tempestatem quandam saevissimam verbis quibus-
dam avertisse; simili modo Apollonium quibusdam verbis secreto
prolatis puellam mortuam Romae resuscitasse et aliis quibusdam
verbis manes Achillis evocasse narrat Philostratus. Sed et Pausa- nias refert fuisse Lydis in Hierocaesarea et Hypepis urbibus duo templa deae, quam Persicam vocabant, sacra, quorum in utroque, cum res divina peragenda esset, vir magus ligna sicca super aram imponens et patria lingua hymnos canens, deinde barbara quaedam verba ex libro quem manu tenebat pronuntiabat; quibus prolatis, mox ligna illa nullo subdito igne sponte sua ardere et lucidissimam concipere flammam videbantur. Tradidit etiam Serenus Samonicus inter praecepta medicinae quod, si scribatur hoc nomen Abraca- dabra, videlicet diminuendo literam post literam iuxta ordinem regressionis ab ultima usque ad primam sicut hic ostenditur, qui- cunque aeger, hemitriteo laborans sive alia febri, hanc schedam alligatam et a collo suspensam gestaverit, valere illi contra adversam valetudinem morbumque paulatim declinando transire. [ Sed multo efficacius contra omnes hominum adversas valetudines et quascunque alias molestias tradidit rabi Hama in Libro Speculationis sacrum signaculum, cuius in anteriore latere sunt quatuor quadrata Dei nomina, sibi in quadrato sic subalternata ut a summo in imum pariter alia quatuor sacratissima nomina sive divinitatis sigilla emergant, quorum intentio in circunferentiali circulo continetur in- scripta; a tergo autem inscribitur nomen septiliterum Araritha et circunscribitur illi sua interpretatio, hoc est versiculus a quo extrac- tum est, quemadmodum hic depictum vides:

De characteribus et sigillis spirituum. Cap. XXIX

De characteribus atque sigillis spirituum iam nobis dicendum est.
Sunt autem characteres nihil aliud quam ignorabiles quaedam lite-
rae et scripturae, sacra deorum et spirituum nomina a prophanorum
usu lectioneque custodientes, quas literas veteres hieroglyphicas sive
sacras vocabant, quia solis deorum sacris devotas; nefas siquidem
arbitrabantur sacra deorum mysteria his characteribus committere,
quibus prophana et turpia quaeque apud communem plebem con-
scriberentur. Unde Porphyrius ait veteres, deum et divinas virtutes
celare volentes, per sensibiles figuras et per ea quae visibilia sunt in-
visibilia significantes, quasi sacris literis magna mysteria tradidisse
et symbolicis quibusdam figuris explicasse ut cum pila et rotunda
omnia mundo, Soli, Lunae, spei et fortunae dedicarunt, circulum
coelo, circuli autem partes Lunae, pyramides et obeliscos igni atque
diis olympiis, cylindrum Soli et terrae, penem generationi atque
Iunoni, cui et propter muliebrem sexum figuram triangularem.
Quare hoc genus characterum aliam radicem non habet praeter ar-
bitrium et autoritatem instituentis illius, inquam, qui huiusmodi
literarum instituendarum et consecrandarum acceperit potestatem,
cuiusmodi apud diversas nationes et religionum sectas plures fue-
runt sacrorum antistites, quorum instituta ad nos non pervenerunt,
praeter pauca quaedam sparsim aut per fragmenta ab autoribus
tradita. Ex horum itaque characterum genere sunt quos notat Petrus
Apponus ab Honorio Thebano traditos, quorum figura est talis ad
nostrum alphabetum relata: [Alfabeto per l'invocazione degli spiriti di Onorio di Tebe]

De lingua Angelorum eorumque cum inter se, tum nobiscum collocutionibus.
Cap. XXIII

Dubitare possemus si angeli sive daemones cum sint puri spi-
ritus sermone aliquo vocali aut lingua cum inter se, tum ad nos
utantur, nisi Paulus alicubi diceret: "Si linguis hominum loquar et
angelorum ". Sed quis sit iste eorum sermo, quae lingua adhuc apud
multos in dubio versatur. Putant enim plerique, si aliquo idiomate
utantur, ipsum esse Hebraeum, quia hoc omnium fuit primum
emanavitque de coelo fuitque ante exortam in Babylone confusio-
nem linguarum, in quo data est a Deo patre lex et a Christo filio
praedicatum Evangelium et per Spiritum Sanctum data in prophetis
tot oracula; et cum omnes linguae passae sint et continuo patiantur
varias immutationes et corruptiones, haec sola semper perseverat
inviolata. Praeterea opinionis huius evidens signum est quod, cum
daemones et intelligentiae singulae singularum gentium cum quibus
habitant sermonem exerceant, scientibus tamen hebraeum sermo-
nem nunquam in alio idiomate, sed in illo solo loquuntur. Quomodo
autem angeli loquuntur, occultum nobis est sicut et ipsi. Nobis
autem ut loquamur lingua necessaria est cum caeteris instrumentis,
quae sunt fauces, palatum, labia dentes, guttur, pulmo, spiritalis
arteria et pectorales lacerti, qui motionis eius ab anima principium
obtinent. Verum si quis procul alteri loquatur, vehementiori cla-
more indiget; sic propinquus in audientis aurem susurrat; et si pos-
set cum audiente strictiori spiritu copulari, nullo prorsus sono sermo
eius indigeret, sed sine strepitu audienti velut imago oculo aut
speculo illaberetur. Sic animae a corpore egressae, sic angeli, sic
daemones loquuntur: et quod homo facit sensibili voce, ipsi faciunt
imprimendo sermonis conceptum in his, quibus loquuntur, meliori
modo quam si per audibilem vocem exprimeretur. Sic dicunt
Platonici Socratem suum daemonem sensu quidem percepisse, sed
non corporis huius, sed sensu aetherei corporis intra hoc delitescen-
tis; qua item ratione ab prophetis videri audirique solitos angelos cre-
dit Avicenna; illudque instrumentum, qualiscunque ea virtus sit per
quam innotescere facit spiritus alteri spiritui aut homini quae in
mente ebulliunt, ab apostolo Paulo angelorum lingua nuncupatur.
Saepissime tamen etiam sensibilem vocem emittunt, ut in ascen-
sione Domini clamantes: "Viri Galilaei, quid statis spectantes in
coelum?" Et in vetere lege cum multis patribus sensibili voce
loquuti sunt, sed hoc non nisi in adsumptis corporibus. Verum qui-
bus sensibus ipsi spiritus atque daemones nostras invocationes
precesque audiant nostrasque videant ceremonias penitus ignora-
mus. Est enim spiritale daemonum corpus magna parte ubique et
undique sensile natura, ita quod absque medio tangit, videt, audit
nihilque illis impedimento esse potest. Nec tamen ea ratione qua nos
discretis organis sentiunt, sed forte veluti spongiae aquam, sic toto
corpore suo sensibilia quaeque hauriunt, aut alio modo nobis igno-
to; neque enim cuncta quae videmus animantia sensoriis eisdem
sunt communita: nam et multa auribus carere novimus, tamen
sonum ab his concipi scimus, sed qua ratione ignoramus.


De signaculis et characteribus rerum naturalium. Cap. XXIII

Omnes stellae suas proprias habent naturas, proprietates, condi-
tiones, quorum signacula et characteres per suos radios etiam in istis
inferioribus producunt — in elementis, in lapidibus, in plantis, in
animalibus et eorum membris: unde unaquaeque res a dispositione
harmonica et a sua stella ipsam irradiante sortitur speciale aliquod
signaculum seu characterem sibi impressum, illius stellae sive har-
moniae significativum ac specialem, in se continentem virtutem ab
aliis differentem vel genere, vel specie, vel numero praeiacentis
materiae. Habet itaque quaelibet res suum characterem ad aliquem
peculiarem effectum sibi a sua stella impressum, maxime ab illa
quae in ipsa prae caeteris obtinet principatum. Et hi characteres has
stellarum suarum proprias naturas, virtutes et radices in se conti-
nent atque retinent earumque consimiles operationes in res alias,
super quas reflectuntur, producunt et stellarum suarum influxus
provocant adiuvantque, sive planetarum sive etiam stellarum fixa-
rum et imaginum et signorum coelestium, quoties videlicet in debita
materia suo tempore debitisque solennitatibus fuerint fabricati.
Quod considerantes antiqui sapientes, qui ad investigandas occultas
rerum conditiones plurimum laboraverunt, stellarum imagines,
figuras, signacula, sigilla, characteres adnotarunt, quos natura ipsa
per stellarum radios in istis inferioribus depinxit, alios in lapidibus,
alios in plantis et ramusculorum iuncturis atque nodis, alios in
animalium membris diversis. Nam laurus, lotus, heliotropium,
plantae solares, in suis radicibus ac nodis praecisis Solis characteres
ostendunt; sic et in animalium ossibus et spatulis, unde spatularia
divinationis species processit, atque in lapidibus et lapidicinis
characteres et imagines coelestium non raro inventae sunt. Sed cum
in tanta rerum diversitate non sit tradibilis scientia, nisi in paucis
quae humana prudentia percipi possunt, iccirco, relinquentes nunc
ea quae in plantis et lapidibus caeterisque rebus et multorum
animalium membris investigari possunt, in sola humana natura gra-
dum sistamus. Quae cum sit totius universi completissima imago,
in seipsa omnem coelestem continens harmoniam, proculdubio in
ea ipsa omnium stellarum coelestiumque influxuum signacula
characteresque abunde reperimus — et illa quidem efficaciora, quo a
coelesti natura minus sunt remota. Verum sicut stellarum numerus
soli Deo cognitus est, sic etiam earum circa haec inferiora effectus
et signacula, quare nullus humanus intellectus ad ea cognoscenda
ascendere potest: unde valde pauca innotuerunt, quae veteres
philosophi et chiromantici partim ratione, partim experientia sunt
adsecuti, et multa adhuc in naturae thesauris delitescunt occlusa.
Igitur pauca quaedam planetarum signacula sive characteres hic ad-
notabimus, quos veteres chiromantici in hominum manibus co-
gnoverunt. Has Iulianus sacras sive divinas literas vocal, quum
iuxta verbum Scripturae Sacrae per illas scripta sit vita hominum in
manibus eorum. Suntque ubilibet nationum et linguarum semper
eaedem atque sibi consimiles permanentesque, quibus adinvene-
runt postea multas alias cum veteres, tum recentiores chiromantici.
Quas qui nosse velit, eorum volumina requirat; satis hic est osten-
disse undenam characteres naturae suam ducant originem atque in
quibus rebus sunt perquirendi.

Ficino's Plotinus Ennead 6.6.1 De numeris [Jan. 29th, 2008|08:41 pm]

t3dy
Quaerendum videtur in primis, numquid multitudo
sit discessus distantiaque ab uno, ideoque infinitas ipsa
extremus sit ab unitate discessus, propterea quod haec sit
innumerabilis multitudo, atque ob hoc ipsum infinitas
malum sit, nosque mali simus, quando multitudo sumus.
Tunc enim quodlibet multum fit, quando, non potens
penes idem in se ipso manere, diffunditur, et extenditur
jam dispersum : et quando in ipsa diffusione prorsus uno
privatur, fit multitudo, ubi deest, quod partem aliam cum
alia uniat. Sin autem adsit (quidam conciliator), tunc,
quod fusum est, permanendo fit magnitudo. Sed quidnam
est in magnitudine mali? Profecto, si persentiret, pateret
in ea malum. Sentiret enim res illa, se a se ipsa jam pro-
cul abiise. Unumquodquoe sane non aliud expetit, sed se
ipsum. Progressus autem ad externa factus vel vanus est,
vel certe coactus. Praecipue vero est unumquodque, non
quando fit multum, aut magnum, sed quando sui ipsius
exsistit : sui vero ipsius est, quando solum sibimet annuit
[s. ad se vergit]. Quod autem appetit sic fieri magnum,
ignorat, quid re vera sit magnum, festinatque, quo non
expedit, sed extra prorumpit. Ad se autem vergere, est
intus assidue permanere : testatur id praecipue, quod elli-
citur magnitudine. Si enim extra protrabitur, adeo ut
unaquaeque partium ipsius exsistat, singulae quidem partes
erunt, sed non ipsum proprie, quod ab initio. Sin vero
ipsum, opportet partes omnes ad unum verti, adeo ut illud
exsistat, quando quoquo modo unum est, non quando ma-
gnum: quam ob rem propter ipsam magnitudinem, et
quantum est in ea, a se ipso disperditur. Quatenus autem
habet unum, habet quoque se ipsum: verumtamen uni-
versum magnum est et pulchrum : sed idcirco pulchrum
est, quoniam non est permissum ad infinitatem prorsus
effugere, sed est unitate comprehensum. Jam vero pul-
chrum est non magnitudine quidem ipsa, sed potius pulchri-
tudine : atqui idcirco indiguit pulchritudine, quia factum
est magnum. Quandoquidem, si hoc foret ab ipsa pulchri-
tudine distitutum, quatenus magnum est, quod indiget orna-
mento. Haque quod magnum est, si a pulchritudine
secernatur, magis est inornatum magisque turpe.

third book

De silentio et occultatione eorum quae secreta in religione sunt. Cap II

Quicunque igitur nunc in hac scientia studere affectas, tam sacrum 10
dogma intra secreta religiosi pectoris tui penetralia silentio tegito et
constanti taciturnitate celato. Sermonem enim tanta numinis
maiestate plenissumum, ut inquit Mercurius, irreligiosae mentis est
multorum conscientiae publicare; et divinus Plato praecepit non
esse populo invulganda quae sacra et arcana in mysteriis sunt. 15
Pythagoras quoque et Porphyrius sectatores suos silentio religioso
consecrabant. Orpheus etiam ab his, quos
initiabat, exegit, ne religionis secreta prophanis auribus proderen-
tur; unde in carmine De Verbo sacro canit; 20

Vos qui virtutem colitis, vos ad mea tantum
Dicta aures adhibete animosque intendite vestros.
Contra qui sacras leges contemnitis, hinc vos
404
Effugite; procul hinc miseri, procul ite prophani.
Tu vero, quii divina specularis et alta
Mente capis, Musaee voces complectere et illas
Aspiciens sacris oculis sub pectore serva.
Hocque iter ingressus solum illum suspice mundi 5
Ingentem autorem, solum interituque carentem;
Quem nos praesenti quis sit sermone docemus.

Apud Vergilium etiam de Sybilla legimus:

De silentio et occultatione eorum quae secreta in religione sunt. Cap II

Quicunque igitur nunc in hac scientia studere affectas, tam sacrum 10
dogma intra secreta religiosi pectoris tui penetralia silentio tegito et
constanti taciturnitate celato. Sermonem enim tanta numinis
maiestate plenissumum, ut inquit Mercurius, irreligiosae mentis est
multorum conscientiae publicare; et divinus Plato praecepit non
esse populo invulganda quae sacra et arcana in mysteriis sunt. 15
Pythagoras quoque et Porphyrius sectatores suos silentio religioso
consecrabant. Orpheus etiam ab his, quos sacrorum ceremoniis
initiabat, silentii iusiurandum cum terribili quadam religionis
autoritate exegit, ne religionis secreta prophanis auribus proderen-
tur; unde in carmine De Verbo sacro canit; 20

Vos qui virtutem colitis, vos ad mea tantum
Dicta aures adhibete animosque intendite vestros.
Contra qui sacras leges contemnitis, hinc vos
404
Effugite; procul hinc miseri, procul ite prophani.
Tu vero, quii divina specularis et alta
Mente capis, Musaee voces complectere et illas
Aspiciens sacris oculis sub pectore serva.
Hocque iter ingressus solum illum suspice mundi 5
Ingentem autorem, solum interituque carentem;
Quem nos praesenti quis sit sermone docemus.

Apud Vergilium etiam de Sybilla legimus:

Adventante dea, procul, o procul este prophani,
Conclamat vates, totoque absistite luco, 10

Hinc et in sacris Eleusinae Cereris celebrandis intitiati solum admit-
tebantur, agente hoc praecone, qui procul esse prophanum vulgus
acclamabat. Et apud Esdram legimus idem praeceptum de
Hebraeorum cabalisticis arcanis his versibus explicatum: "Tradas
eos libros sapientibus de populo, quorum corda scis capere posse et 15
servare secreta haec". Iccirco religiosa Aegyptiorum volumina et
ad ceremoniarum arcana pertinentia ex charta hieratica, hoc est
sacrata, conficiebantur; in his literas ignorabiles perscribebant,
quas sacras vocant. Macrobius, Marcellinus et caeteri hierogly-
phicas appellari tradunt, ne scilicet a prophanis eiusmodi scripta 20
nosci possent; quod etiam Apuleius testatur his verbis: "Petracto,
inquiens, sacrificio, de opertis adyti profert quosdam libros literis
ingorabilibus praenotatos, partim figuris huiusmodi animalium
concepti sermonis compendiosa verba sufferentes, partim odosis
et in modum rotae tortuosis capreolatimque condensis apicibus a 25
curiositate prophanorum lectione munita". Silentes igitur et occul-
tantes quae secreta in religione sunt, erimus eius scientiae digni
405
discipuli; silentii enim fides, ut inquit Tertullianus, religionibus de-
betur; qui vero secus agunt, periculo sunt proximi. Unde Apuleius
de arcanis sacrorum: "Dicerem si dicere liceret, cognosceres si liceret
audire; sed patrem noxam contraherent aures et linguae temerariae
curiositatis". Sic legimus Theodotum tragoediarum poetam, cum 5
nonnulla ex iudaicae scripturae mysteriis ad fabulam quandam
referre vellet, luminibus privatum. Theopompus quoque, qui
coeperat nonnulla ex lege divina transferre in graecam linguam, tur-
batione mentis quadam et animi ilico perculsus est; unde postea
magnopere Deum orans quare id sibi contigisset, responsum accepit 10
per somnium, quia res divinas lenocinio inquinaret, in publicum
promulgaret. Numenius etiam quidam, occultorum curiosior,
offensam numinum contraxit, quod Eleusinae deae sacra inter-
pretando evulgavisset; somniavit enim Eleusinas deas habitu
meretricio ante apertum lupanar prostantes; quod cum admiraretur 15
irate responderunt ab ipso se aditu pudicitiae suae vi abstractas et
passim adeuntibus prostitutas: per quod admonitus est ceremonias
deorum minime invulgandas esse.
Ideo antiquorum studium semper fuit Dei et naturae sacra-
menta involvere et variis aenigmatibus obtegere; hanc legem sic 20
observarunt Indi, Brachmanes, Aethiopes, Persae, Aegyptii. Hinc
Mercurius, Orpheus omnesque antiqui vates et philosophi,
Pythagoras, Socrates, Plato, Aristoxenus, Ammonius inviolabili
fide servarunt. Hinc Plotinus et Origenes caeterique Ammonii
discipuli, ut narrat Porphyrius in libro De educatione et disciplina Ploti- 25
ni, iurarunt ne magistri dogmata ederent. Et quia Plotinus violato
iureiurando Ammonio praestito sacramenta publicavit, in trans-
gressionis poenam--ut nonnulli adserunt--horrendo pediculorum
edulio consumptus est. Ipse etiam Christus, dum adhuc in terris
406
ageret, ea lege et ratione loquutus est, ut tantummodo secretiores
discipuli intelligerent mysterium verbi Dei, caeteri autem solas para-
bolas sentirent: praecipiens insuper non dandum sanctum canibus,
nec margaritas exponendas porcis. Ideo inquit propheta: "Abscon
di in corde meo eloquia tua, ut non peccem tibi". Non decet itaque 5
arcana, quae inter paucos sapientes solo ore communicanda sunt,
publicis committere literis: quare veniam mihi dabitis, si multa
eaque potiora ceremonilis magiae arcana sacramenta silentio
fuerim praetergressus. Satis autem me facturum arbitror si ea, quae
scitu necessaria sunt, referemus atque vos ab huius libri lectione non 10
abeatis mysteriorum illorum mnino inanes. Sed ea lege haec vobis
communicata sunto, quo Dionysius adstringit Timotheum, videlicet
ut ab his qui percipiunt, indignis non exponantur arcana sed inter
sapientes collecta ea qua decet reverentia custodiantur.


second book

quae quibus elementis conveniant atque coelo. Cap. XXIII

Figurae etiam geometricae ex numeris ortae non minoris potentiae
putantur. Ex his imprimis circulus respondet unitati ; nam unitas omnium rerum centrum atque circunferentia est 5

De Geometricis figuris atque corporibus, qua virtute in vagia pelleant et quae
quibus elementis conveniant atque coelo. Cap. XXIII

Figurae etiam geometricae ex numeris ortae non minoris potentiae
putantur. Ex his imprimis circulus respondet unitati atque dena-
rio; nam unitas omnium rerum centrum atque circunferentia est 5
ipseque denarius coacervatus in unitatem redit, a qua exordium
habuit, numerorum omnium finis et complementum: diciturque
circulus linea infinita, in qua non est terminus a quo nec terminus
ad quem, cuius principium et finis est in quolibet puncto, unde et
motus circularis dicitur infinitus, non quidem quoad tempus, sed 10
quoad ubi. Hinc circularis figura omnium amplissima et perfectis-
sima, lifationibus et exorcismis aptissima censetur: unde qui malos
daemones adiurant, circulo sese communire solent. Ipse etiam pen-
tagonus cum virtute quinarii numeri mirandum in malos daemones
habet imperium, tum ex lineatura sua, qua habet intus quinque an- 15
gulos obtusos et extra quinque acutos quinque triangulorum hexa-
gonorum, quibus circundatur interior pentagonus, magna in se
continet mysteria; quod ita etiam de caeteris figuris (triangulo, qua-
drangulo, hexagono, heptagono, octogono et reliquis) inquirendum
et intelligendum est: quarum plures quatenus multiplicibus diver- 20
sisque intersectionibus consituuntur, diversas etiam nanciscuntur
significationes atque virtutes iuxta diversimodum lincarum numero-
rumque ductum et proportionem. Figuram autem crucis Aegyptii
atque Arabes summam potentiam habere confirmabant quodque sit
omnium coelestium virium atque intelligentiarum firmissimum 25
320
receptaculum, quia ipsa sit figura omnium rectissima, continens
quatuor angulos rectos sitque prima superficiei descriptio, habens
longitudinem et latitudinem; dicebantque eam coelestium fortitu
dine conspiratam, quia eorum fortitudo per rectitudinem angulo-
rum atque radiorum resultat; suntque stellae tunc maxime potentes, 5
quando in figura coeli quatuor obtinent cardines atque radiorum
suorum in se invicem proiectione crucem constituunt; habetque
praeterea (suod supra ostendimus) cum quinario, septenario,
novenario potentissimis numeris maximam convenientiam. Ab
Aegyptiis etiam sacerdotibus ab initio religionis inter sacras literas 10
relata fuit, vitam futurae salutis apud eos allegorice significans: fuit
etiam Serapidis pectori impressa et apud Graecos magna venera-
tione habita; verum quod hic ad religionem attinet, discutiemus
alibi. Illud advertendum est, quicquid mirificum operantur figurae,
quando a nobis in chartis, vel laminis, vel imaginibus inscrubuntur, 15
id non agunt nisi per virtutem ipsis acquisitam a figuris sublimiori-
bus ex amor quodam quem naturalis aptitudo aut similitudo com-
parat, quatenus ad amussim ad illas configurantur, quemadmodum
ex opposito pariete causatur echo atque in speculo concavo collectio
radiorum solarium, quos postea repercutiens in oppositum corpus 20
vel lignum vel aliud combustibile protinus comburat, sive auemad-
modum cithara causat reboatum in alia cithara, non nisi quia figura
conformis et consimilis e conspectu sit posita, sive ut duae in lyra
fides aequo interstitio tractae et ad eandem intentionem temperatae,
quando pulsatur una subito tremit et altera. Similiter et figurae de 25
quibus diximus atque characteres quicunque concipiunt virtutes
321
figurarum coelestium, quatenus dominantibus illis opportune fue-
rint rebus impressae aut rite fabricatae, tanquam conspiret figura
ad consimilem figuram atque exigat. Et sicut haec de figuris dicta
sunt, ita pariter etiam de geometricis corporibus intelligenda sunt,
quae sunt sphaera, tetracedron, hexacedron, octocedron, icoce- 5
dron, dodecacedron et consimiles. Neque vero praetereundum est
quas figuras Pythagoras et illum secuti Timaeus Locrus atque Plato
elementis et coelis adsignarunt: nam terrae primum cubum, octo
angulorum solidorum et viginti quatuor planorum et sex basium,
quadratum in forma tesserae dederunt, igni autem pyramidem 10
quatuor bassium triangulorum et totidem angulorum solidorum et
duodecim planorum tribueruntl aeri autem consituerunt octo-
cedrontem, ex octo basibus triangulis et sex angulis solidis et viginti
quatuor planis; aquae denique adsignarunt icocedrontem, basium
viginti, angulorum solidorum duodecim; coelo autem dederunt 15
dodecacedrontem, ex deodecim basibus pentagonis et viginti engu-
lis solidis, planis autem sexaginta. Harum autem figurarum et cor-
porum vires et eorum ad invicem respectus et proprietates qui
noverit, mirabilia multa operari poterit in magia naturali et perspec-
tiva, maxime quidem in speculis: et ego novi ex illis miranda confi- 20
cere et specula, in quibus quis videre poterit quaecunque voluerit a
longissima distantia.



De necessitate mathematicarum disciplinarum atque de mirandis multis operi-
bus, quae solis mathematicis artibus perpetrantur. Cap. I

Mathematicae disciplinae ad magiam tam sunt necessariae atque 5
cognatae ut qui hanc absque illis profiteatur, is tota aberret via frust-
raque laboret minimeque desideratum adsequatur effectum. Quae-
cunque enim sunt et fiunt in istis inferioribus naturalibus virtutibus,
omnia haec "numero, pondere, mensura", harmonia, mootu et lu-
mine fiunt atque reguntur et omnes res, quas videmus in istis inferio- 10
ribus, habent radicem et fundamentum in illis. Nihilominus tamen
etiam absque naturalibus virtutibus, ex solis mathetmaticis disciplinis
opera naturalibus similia produci possunt, ut inquit Plato , res non
quidem veritatis et divinitatis participes, sed simulachra quaedam si-
biipsis cognata, ut corpora euntia vel loquentia, quae tamen carent 15
virtute animali, qualia fuerunt quae apud antiquos Daedali simu-
lachra et automata appellata sunt et quorum Aristoteles meminit,
Vulcani et Daedali tripodes seipsos moventes, quos sponte sua in cer-
tamen prodiise narrat Homerus, et quos legimus in Hiarbae Gym-
nosophistae convivio seipsos motasse aureasque statuas pincerna- 20
rum et structorum operam convivis praestasse.


e divinatione quae per somnia fit Cap LIX (book one still)

Est etiam divinationis species quae inter dormiendum fit, som-
niorum scilicet, et philosophorum traditionibus et theologorum
autoritatibus historiarumque exemplis et quotidiana experientia
comprobata. Somnium autem dico hic non quod phantasma vel in- 20
sommnium: haec enim vana sunt et nihil divinationis habent, sed
ex vigiliarum reliquiis aut corporis turbatione nascuntur; quoties
nanque oppressi corporis vel fortunae commodis vel incommodis,
tunc qualis animus vigilantem fatigaveratm talis se ingerit dormienti
211
vel aliquando contrarius in somnio decepti. Somnium igitur dico hic
quod in spiritu phantastico, animo et corpore bene se habentibus,
coelestium causatur influxu. Huius quidem interpretandi regula
apud astrologos invenitur in ea parte quae de quaestionibus in-
scribitur, sed tamen parum sufficiens, quia somnia huiusmodi 5
diversis hominibus diversimode usu veniunt iuxta diversam spiritus
phantastici qualitatem ac dispositionem.


ficino on star+planetary demons --Zambelli 24-25

Platonicorum sententia est [...] quod in coelo dii, id est stellae sunt, totidem circa terras esse daemonum legiones, totidemque in qualibet legione daemones contineri, quot in coelo sunt stellae, duodecim esse daemonum principes quemadmodum et deudecim sunt in zodiaco signa. Praeterea alios quidem Saturnios esse, Iovios alios, Martios atque Solares. Similiter pro aliarum stellarum tum nomine, quam virtute varios daemones censent atque cognominant. Addunt tot insuper esse humanarum ordines animarum, quat et stellae et daemonum legiones connumerantur, aliasque aliorum tum daemonum, tum syderum, tam naturam quam munus appellationem sortiri. Hoc vera daemones appellant genios ingenuos duces ingenii, singulos singulis anumabus a lege fatali, id est, ab ipsa quando animae labuntur in corpus sphaerarum omnium dispositione influxuque nobis accomodatos quibus mentes nostrae quatenus deterioribus quibusdam daemonibus sensibusque non parent, quotidie facili quadam occultaque persuasione ita ferme ducuntur, ut naves gubernatore ducuntur

It is the Platonic thesis . . . that for as many Gods, that is, stars, as there are in the heavens, there is an equal legion of demons around the earth, and in every legion is contained as many demons as there are stars in the sky, and that the principles of the demons are telve like the signs of the Zodiac. Furthermore, some are saturnin, others jovial, martial, or solar. Analogously, the Platonics count and call the various demons according to the name and properties of other stars [outside the Zodiac]. They also say that the orders of human sould are equal in number to the stars or the legions in which the demons are counted, and that the souls assign the nature and function and name of the other elements whether they be daemons or heavenly bodies. Indeed these demons are called genii by the Platonics, noble guides for the ingenuity assigned to us, each to his soul, by the law of fate, that is, when according to this law the souls descend into the body by the disposition and influence of all the spheres: even though they do not obey certain bad demons, nor the lower senses, each day our souls are thus guided almost with easy and hidden persuasion, as ships are guided by the helmsman

opera omnia p 865-866

Ficino compares magician to farmer (zambelli 25)

quasi quidam agricola est, certe quidam mundicola est. . . Nec propterea mundum hic adorat, quemadmodum nec agricola terram, sed sicut agricole humani victus gratia ad aerem temperat agrum, sic ille sapiens, ille sacerdos gratia salutis humanae inferiora mundi ad superiora contemperat, atque sicut ova gallinae, sic opportune terrena subiicit fovenda coelo

by analogy with the farmer, his is a cultivator of the world. Nor does he on that account worship the world, just as the farmer does not worship the earth; but just as a farmer tempers his field to the airs for the sake of human welfare, so that wise man, that priest, for the sake of human welfar tempers the lower parts of the world to the upper parts; and just as a farmer sets the hen [to brood upon] eggs, so the wise man fittingly subjects earthly things to heaven that they may be fostered.

Three Books on Life 396-98

[... God himself always brings this about and by so doing, teaches and urges us to do it in order that the lower things be produced, moved, and ruled by the higher]



Alchemy "promises things which nature can neither allow nor attain, because art cannot surpass nature, but imitate it, and follow it at great distance, the force of nature being much stronger than that of art."

de vanitate XC

alcumistica itaque, sive ars, sive fucus, sive naturae persecutio divi debeat, profecto insignis est, eademque impunis impostura, cuius vanitas eo ipso se facile prodit

omnius alhimista est medicus aut saponista
every alchemist is a physician and a soap-maker
de vanitate xci (De alcumistica)

Pico conclusions with magic definitions [Jan. 7th, 2008|11:34 pm]

t3dy
Tota magia, que in usu est apud modernos, et quem merito exterminat ecclesia, nullam habet firmitatem, nullum fundamentum, nullam veritatem, quia pendet ex manu hostium prime veritatis, postestatum harum tenebrarum, que tenebras falsitatis, potestatum harum tenebrarum, que tenebras falsitatis, male dispositis intellectibus obfundunt

Magia naturalis licita est, et non prohibita, et de huius scientie uniuersalibus theoricis fundamentis pono infrascriptas conclusiones secundum propriam opinionem

Magia est pars practica sciencie naturalis.

Ex ista conclusione..., sequitur, quod magia sit nobilissima pars scientie naturalis

Sicut per primi agentis influxum, si sit specialis et immediatus, fit aliquid quod non attingitur per mediacionem causarum, ita per opus cabale, si sit pura cabala et immediata, fit aliquid, ad quod nulla Magis attingit.

Nulla est virtus in celo et in terra seminaliter et separata, quam et actuare et unire magus non possit.
Mirabilia artis magice non sunt nisi per unionem et actuacionem earum, que seminaliter et separate sunt in natura.
Magicam operari non est aliud quam maritare mundum.

Haec, inter sparsas Dei beneficio et inter seminatas mundo virtutes, quasi de latebris evocans in lucem, non tam facit miranda quam facienti naturae sedula famulatur. Haec universi consensum, quem significantibus Gracci "sympatheia" dicunt, introrsus persscrutatius rimata et mutuam naturarum cognitionem habens perspectam, nativas adhibiens unicuique rei et suas illecebras, quae magorum [greek word] nominantur, in mundi recessibus, in naturae gremio, in promptuariis arcanisque Dei latitantia miracula, quasi ipsa sit artifex, promit in publicum, et sicut agricola ulmus vitibus, ita magus terram caelo, idest inferiora superiorum dotibus virtutibusque maritat.

Idem est Bresith, id est, in principio creaauit, ac si dixisset in sapientia creauit.

Ideo voces et verba in magico operare afficienciam habent, quia illud in quo primum magicam exercet natura, vox est Dei.

Quelibet vox virtutes habet in magia, in quantum Dei voce formatur.

Non significatiue uoces plus possunt in magia quam significatiue, et recionem conclusionis intelligere potest, qui est profundus ex precedenti conclusione.

Nulla nomina ut significatiua, et inquantum nomina sunt, singula et per se sumpta, in magico opere virtutem habere possunt, nisi sint hebraica, uel inde proxime deriuata.

Ex secretioris philosophie principiis necesse est confiteri, plus posse characteres et figuras in opere magico, quam possit quecunque qualitas materialis.

Sicut characteres sunt proprii opere magico, ita numeri sunt proprii operi cabale, medio existente inter utrosque, et appropriabili per declinacionem ad extrema usu litterarum.

as quoted in Antonella Ansani, "Giovanni Pico Della Mirandola's Language of Magic"

magia itaque naturalis ea est, quae rerum omnium naturalium atque caelestium vires contemplata, earumdemque sympathiam curiosa indagine scrutata, reconditas ac latentes in natura potestates ita in apertum producit, inferiora superiorum dotibus tanquam quasdam, illecebras sic sopulans per eorum mutuam applicationem adinvicem

Natural magic is therefore that which, having contemplated the forces of all natural and celestial things, and considered their order with diligent curiosity, thus makes public the hidden and secret powers of nature, coupling inferior things with superior powers as if there were a certain allurement in a natural joining of them together.

de vanitate 90-91

86
Quid sit magia, quae eius partes et qualem oporteat esse magiae professorem. Cap. II

Magica facultas, potestatis plurimae compos, altissimis plena mys-
teriis, profundissimam rerum secretissimarum contemplationem, 10
naturam, potentiam, qualitatem, substantiam et virtutem totiusque
naturae cognitionem complectitur et quomodo res inter se differunt
et quomodo conveniunt nos instruit, hinc mirabiles effectus suos
producens, uniendo virtutes rerum per applicationem earum ad in-
vicem et ad sua passa congruentia, inferiora superiorum dotibus ac 15
virtutibus passim copulans atque maritans: haec perfectissima sum-
maque scientia, haec altior sanctiorque philosophia, haec denique
totius nobilissimae philosophiae absoluta consummatio.

89
De quatuor sunt elementa et primaria fundamenta rerum omnium cor-
poralium: ignis, terra, aqua, aer, ex quibus omnia elementata in
istis inferioribus componuntur, non per modum coacervationis, sed 15
secundum transmutationem et unionem; rursusque, cum currum-
puntur, in elementa resolvuntur. Nullum autem sensibilium
elementorum purum est, sed secundum magis et minus permixta
sunt et in se invicem transmutabilia, quemadmodum terra lutescens
dissoluta fit aqua atque illa ingrossata densataque fit terra, per 20
calorem autem evaporata transit in aerem, infrigidatus autem ex
superadustione fit terra aut lapis aut sulphur, sicut hoc ex fulmine
manifestum est. Plato autem censet terram omnino intransmutabi-
lem esse, catera autem elementa et in hanc et in se invicem tran- 25
mutari; dividitur itaque terra a subtilioribus non transmutata, sed
soluta aut permixta in illa, quae illam dissolvunt, rursusque in seip-
sam remigrans.

101

Quomodo elementa sunt in coelis, in stellis, in daemonibus, in angelis, in ipso 10
denique Deo. Cap. VIII

Est Platonicorum omnium unanimis sententia, quemadmodum in
archetypo mundo omnia sunt in omnibus, ita etiam in hoc corporeo
mundo omnia in omnibus esse, modis tamen diversis, pro natura
videlicet suscipientium: sic et elementa non solum sunt in istis in- 15
ferioribus, sed sed et in coelis, in stellis, in daemonibus, in angelis, in
ipso denique omnium Opifice et Archetypo.

107-108
Quomodo virtutes occultae infunduntur rerum speciebus ab ideis per rationes
animae mundi stellarumque radios et quae res hac virtute magis abundant.
Cap XI.

Platonici omnia inferiora ferunt esse ideata a superioribus ideis;
ideam autem definiunt esse formam supra corpora, animas, mentes, 5
unam, simplicem, puram, immutabilem, indivisibilem, incorpo-
ream et aeternam atque eandem idearum omnium esse naturam.
Ponunt autem ideas primo in ipso quidem Bono, hoc est Deo, per
causae modum solum esse relativis quibusdam rationibus inter se
distinctas ne quicquid est in mundo sine ulla varietate sit unicum, 10
convenire tamen inter se essentia ne Deus sit substantia multiplex.
Ponunt secundo in ipso intelligibili, hoc est in anima mundi, per for-
mas proprie atque insuper absolutis formis invicem differentes, ita
ut ideae in Deo quidem omnes una forma sint, in anima mundi vero
multae; ponuntur in sequentibus mentibus (sive corpori coniunctis, 15
sive a corpore separatis) participatione iam quadam et gradatim iam
magis magisque distinctae; ponuntur in natura tanquam semina quae-
dam infima formarum ab ideis infusa; ponunt in materia denique
ut umbras. Accedit ad haec quod totidem sunt in anima mundi ra-
tiones rerum seminales quot ideae sunt in mente divina; quibus ipsa 20
rationibus aedificavit sibi in coelis ultra stellas etiam figuras impres-
sitque his omnibus proprietates. Ab his itaque stellis, figuris ac
proprietatibus omes specierum inferiorum virtutes et proprietates
dependent, ita ut quaelibet species habeat figuram coelestem sibi
convenientem, ex qua etiam provenit sibi mirabilis potestas in ope- 25
rando, qualem per rationes animae mundi seminales propriam ab
idea sua suscipit dotem. Sunt enim ideae non modo causae essendi
alicuius speciei, sed etiam sunt causae cuiusque virtutis quae tali
speciei inest: et hoc est quod multi dicunt philosophorum, quod vir-
tutibus certis, scilicet certam et stabilem rationem habentibus, non 30
fortuitis nec casualibus, sed efficacibus, sed potentibus et indeficien-
tibus, nihil frustra, nihil incassum agentibus, moventur virtutes in
natura rerum existentes. Quae quidem virtutes sunt idearum opera-
tiones, quae non errant nisi per accidens, ex impuritate videlicet et
inaequalitate materiae; hoc enim modo inveniuntur res etiam eius- 5
dem speciei magis ac minus potentes secundum puritatem vel con-
fusionem materiae: omnes enim influxus coelestes impediri possunt
per confusionem et inabilitatem materiae. Unde Platonicis ipsis in
proverbio fuit secundum merita materiae infundi virtutes coelestes;
de quo et Vergilius meminit ubi canit: 10

Igneus est ollis vigor et coelestis origo
Seminibus, quantum non noxia corpora tardant.

Quare hae res in quibus minus immergitur idea materiae, hoc est
quae separatorum maiorem accipiunt similitudinem, virtutes
habent potentiores in operatione, similes operationi ideae separatae. 15
Scimus itaque situm ac figuram coelestium causam esse omnis nobi-
lis virtutis, quae est in speciebus inferioribus.
link post comment
1.1 Brill p. 85-6


Quomodo a triplici mundo magi virtutes colligant in tribus his libris monstrabitur

Cum triplex sit mundus, elementalis, coelestis et intellectualis, et
quisque inferior a superiori regatur ac suarum virium suscipiat in-
fluxum ita ut ipse Archetypus et summus Opifex per angelos, coe-
los, stellas, elementa, animalia, plantas, metalla, lapides, Suae 10
omnipotentiae virtutes exinde in nos transfundat, in quorum
ministerium haec omnia condidit atque creavit, non irrationabile
putant magi nos per eosdem gradus, per singulos mundos, ad eun-
dem ipsum archetypum mundum, omnium opificem et primam
causam, a qua sunt omnia et procedunt omnia, posse conscendere: 15
et non solum his viribus quae in rebus nobilioribus praeexistunt frui
posse, sed alias praeterea novas desuper posse attrahere. Hinc
elementalis mundi viresvariis rerum naturalium mixtionibus a
medicina et naturali philosophia venantur; deinde coelestis mundi
radiis et influxibus iuxta astrologorum regulas et mathematicorum 20
disciplinas coelestes virtutes illis connectunt; porro haec omnia in-
telligentiarum diversarum potestatibus per religionum sacras cere-
monias corroborant atque confirmant. Horum omnium ordinem et
processum tribus his libris nunc tradere conabor, quorum primus
contineat magiam naturalem, alter coelestem, tertius ceremonia- 25
lem. Sed nescio an plane venia dignum sit me, hominem ingenii
ac literaturae minoris, tam dificile, tam arduum, tam intricatum
negotium in ipsa mea adolescentia tam libere aggresum esse.
Quamobrem quaecunque hic a me dicta sunt et inferuis dicentur,
his nolo quenquam plus assentiri neque ipse ego plus assentior, nisi
quatenus ab Ecclesia catholica fideliumque coetu non fuerint 5
reprobata.
link post comment
table of contents - Brill p. 76 [Dec. 31st, 2007|11:25 pm]

t3dy
Capitulorum Omnium Quae in Hoc Opere Continetntur Elenchus

Primi libri elenchus

1 ca. Quomodo a triplici mundo magi virtutes colligant tribus his libris monstrabitur
2. Quid sit magia, quae eius partes et qualem oporteat esse magiae prefessorem
3. De quatuor elementis et eorundem qualitatibus et in se invicem permixtionibus
4. De triplici elementorum ratione consideranda
5. De mirabilibus ignis ac terrae naturis
6. De admirandis aquae et aeris atque ventorum naturia
7. De generibus compositorum, quomodo se habeant ad elementa atque quid elementis ipsis conveniat cum anima et sensibus et moribus
8. Quomodo elementa sunt in coelis, in stellis, in daemonibus, in angelis, in ipso denique Deo
9. De virtutibus rerum naturalium ab elementis proxime dependentibus
10. De virtutibus rerum occultis
11. Quomodo virtutes occultae infunduntur rerum speciebus ab ideis per rationes animae mundi stellarumque radios et quae res hac virtute magis abundant
12. Quomodo debemus investigare et experiri virtutes rerum per viam sumptam a similitudine
13. Unde proveniant virtutes rerum occultae
14. De spiritu mundi quis sit et quod sit vinculum occultarum virtutum
15. Quomodo debemus investigare et experiri virtutes rerum per viam sumptam a similitudine
16. Qualiter diversarum virtutum operationes transfundantur ab una re in aliam et sibi mutuo communicentur
17. Qualiter per litem et amicitiam virtutes rerum investigandae et experiundae sunt
18. De inimicitiarum inclinationibus
19. Quomodo investigandau et experiundae sunt rerum virtutes quae illis a tota specie insunt aut particulari ipsius individui dono alicui rei sunt agnatae
20. Quod virtutes naturales quibusdam insunt per totam suam substantiam, quibusdam vero in certis suis particularis aut membris
21. De virtutibus rerum quae insunt ipsis in vita tantum et quae remanent in illis etiam post interitum
22. Quomodo res inferiores subsunt corporibus coelestibus et quomodo humanum corpus ipsaque hominum exercitia et mores stellis etque signis distribuuntur
link post comment
taking requests [Dec. 31st, 2007|09:33 pm]

t3dy
while eventually i plan to type up the whole text, I'm working two jobs and writing an MA thesis right now, so I don't have a huge amount of time to put in. I'd like to get suggestions from everybody participating as to which passages are the most important/interesting/resonant to y'all. I'll go ahead and get those translated and commented on first.
link post comment
Lehrich 199 [Dec. 31st, 2007|09:27 pm]

t3dy
Melior autem et optima oratio, quae non ore profertur, sed quae silentio sancto et cogitatione integra Deo offertur quaeque voce mentis inclamans verbis intellectualis mundi veneratur praesules deos.

DOP III:58, 575/652

Now that is the best prayer, which is not uttered in words, but that which with a religious silence and sincere cogitation is offered up to God, and that which with the voice of the mind and words of the intellectual world, is offered to him.
link post comment
quoted in Lehrich p. 186-7 [Dec. 31st, 2007|09:21 pm]

t3dy
Hinc putant Hebraeorum mecubales una cum magis esse in potestate hominis et spiritibus nomina imponere, sed illius duntaxat qui iam ad hanc virtutem divino quovis munere aut sacra potestate dignificatus et sublimatus est

DOP III:24, 468-69/532

Hence the Hebrew mecubals [Kabbalists] think, together with magicians, that it is in the power of man to impose names upon spirits, but of such a man only who is dignified, and elevated to this virtue by some divine gift, or sacred authority.

Quomodo Hebraeorum mecubales sacra angelorum nomina e Sacris Scripturis eliciant atque de septuaginta duobus angelis qui ferunt nomen Dei cum tabulis Ziruph et commutationum literarum et numerorum

DOP III:25 472-81/538-46

How the Hebrew mecubals drew forth the sacred names of the angels out of sacred writ, and of the seventy-two angels, which bear the name of God, with the tables of Ziruph, and the commutations of letters and numbers.

much of this stuff is easy latin wise, my questions:
sublimatus: should we understand this as having an alchemical resonance? what other "lift" terms are used elsewhere for similar grade-attaining situations?
eliciant--is drew forth a literal translation? how would you prefer based on just the word itself?
is "magicians" the best translation of magis or should we prefer "magi" here?
(are we talking about persian theologians rather than medieval magicians?)
is "commutations" the best translation of commutation, the cognate? why or why not?
link post comment
as quoted/translated in Lehrich

t3dy
DOP 1:2, 86/5, Quid sit magia, quae eius partes et qualem oporteat esse magiae professorum
"What magic is, what are the parts thereof, and how the professors thereof must be qualified."

DOP 1:2 86/5 Magica facultas, potestatis plurimae compos, altissimis plena mysteriis, profundissimam rerum secretissimarum contemplationem, naturam, potentiam, qualitatem, substantiam et virtutem totiusque naturae cognitionem complectitur et quomodo res inter se differunt et quomodo conveniunt non instruit, hinc mirabiles effectus suos producens, uniendo virtutes rerum per applicationem earum ad invicem et ad sua passa congruentia, inferiora superiorum dotibus ac virtutibus passim copulans atque maritans; ..." "Magic is a faculty of wonderful virtue, full of most high mysteries, containing the most profound contemplation of most secret things, together with the nature, power, quality, substance, and virtues thereof, as also the knowledge of whole nature, and it doth instruct us concerning the differing, and agreement of things amongst themselves, whence it produceth its wonderful effects, by uniting the virtues of things through the application of them one to the other, and to their inferior suitable subjects, joining and knitting them together thoroughly by the powers, and virtues of the superior bodies.

de vanitate
Praeterea non facile dixerim, quae Pythagorica mysteria, quas magicas vires numeris inesse somniant, etiam ab ipsis rebus nudatis: dicereque audent, nisi illis instrumentis exemplaribusque mundum a Deo creatum iri non potuisse, ac divinorum omnium cognitionem in numeris, tanquam in regula omnium certissima, contineri. Hinc orti sunt Marci Magi et Valentini haereses in numeris fundatae et ex numeris progressae, qui divinam religionem et innumerabilia divinae veritatis secreta, sese per frigidissimos numeros posse invenire et enunciare praesumebant. Accedit istis Pythagorica tetractis inter sacramenta habita, et alia plura iis similia, quae omnia vana, ficta et falsa sunt, nec quicquam veri superest arithmeticis illis nisi insensatus ac inanimatus numerus: atque tamen hinc sese divinos homines agere arbitrabantur, quod scient numerare: sed hoc aegre illis concedunt musici, hunc honorem suae harmoniae libentius deferentes.


Beyond this, it would be difficult to say which Pythagorean mysteries and which magical forces they dream to be in numbers, even being bare of things themselves; they dare to declare that God could not have created the world without those instruments and models, and that the cognition of all divine things is contained in numbers; as if it were in a rule much more cetain than any other; from here are born the heresies of Marcus the Magus and of Valentine, based on numbers and derived from numbers; which by way of some very cold numbers they presumed to be able to rediscover and to declare to be the divine religion and the innumerable secrets of divine truth. Alongside this is the Pythagorean Tetractis interposed between the sacraments.
De vanitate, Ch. XVI, Opera cit, II, pp.44-45
as quoted in Paola Zambelli: White Magic, Black Magic in the European Renaissance p. 125


De Occulta Philosophia
p.65
Ad lectorem

Non dubito quin titulus libri nostri De Occulta philosophia sive de magia
raritate sua quamplurimos alliciat ad legendum, inter quos nonnulli
obliquae opinionis mente languidi, multi etiam maligni et in inge-
nium nostrum ingrati accedent; qui, temeraria sua ignorantia 5
magiae nomen in deteriorem partem accipientes, vix conspecto titu-
lo clamabunt nos vetitas artes docere, haeresum semina iacere, piis
auribus offendiculo, praeclaris ingeniis scandalo esse, laleficum
esse, superstitiosum esse, daemoniacum esse, magus qui sim. Qui-
bus si respondeam magum apud literatos viros non maleficum, non 10
superstitiosum non daemoniacum sonare, sed sapientem, sed
sacerdotem, sed prophetam; Sybillas magas fuisse, proinde de
Christo tam apertissime prophetasse; iam vero et Magos ex mira-
bilibus mundi arcanis ipsius mundi autorem Christum cognovisse
natum omniumque primos venisse ad illum adorandum ipsumque 15
magiae nomen acceptum philosophis, laudatum a theologis, etiam
ipsi Evangelio non ingratum--credo ego istos tam pertinacis super-
cilii censores Sybillis et sanctis Magis et vel ipso Evangelio prius sibi
interdicturos, quam ipsum magiae nomen recepturi sint in gratiam,
adeo conscientiae suae consulentes ut nec Apollo, nec Musae omnes 20
neque angelus de coelo me ab illorum execratione vendicare queant.
Quibus et ego nunc consulo ne nostra scipta legant, nec intelligant,
nec meminerint: nam noxia sunt, venenosa sunt; Acherontis ostium
est in hoc libro; lapides loquitur, caveant ne cerebrum illis excutiat.
Vos autem, qui aequa mente ad legendum vinitis, si tantam pru- 25
dentiae discretionem adhibueritis quantam in melle legendo apes,
iam securi legite: puto namque vos et utilitatis haud parum et volup-
tatis plurimum accepturos.

De Vanitate 48 104-5/ 141-2:

Verum de magicis scripsi ego iuvenis adhuc libros tres, amplo satis volumine, quos de Occulta philosophia nucupavi, in quibus quidquid tunc per curiosam adolescentiam erratum est, nunc cautior hac palinodia recantatum volo; permultum enim temporis et rerum in his vanitatibus olim contrivi. Tandem hoc profeci, quod sciam, quem iis rationibus apporteat alios ab hac pernicie dehortari. Quicunque enim non in vertate, nec in virtute Dei, sed in elusione daemonum, secundum operationem malorum spirituum, divinare et prophetare praesumunt, et per vanitates magicas, exorcismos, incantationes, amatoria, agogima, et caetera opera daemoniaca, et idolatriae fraudes exercentes, praestigia et phantasmata ostentantes, mox cessantia miracula sese operari iactant, omnes hi cum Iamne at Mambre, et Simone mago aeternis ignibus cruciandi destinabuntur.


I also as a young man wrote on magical matters three books in a sufficiently large volume, which I have entitle Of Hidden Philosophy, in which books whatsoever was then done amiss through curious youth, now being more advised I will that it be recanted with this retraction, for I have in times past consumed very much time and substance in these vanities. At the length I got this profit thereby, that I know by what means I should discourage and dissuade others from this destruction. For all they that presume to divine and prophecy not in the truth, not in the virtue of God, but in the illusion of devils, according to the operation of wicked spirits, and exercising deceits of idolatry, and showing illusions and vain visions, the which suddenly ceasing, they avaunt that they can work miracles, by Magical vanities, exorcisms, enchantments, drinks of love, Agogimes, and other devilish works, all these with Iamnes and Membres and Simon Magus shall be condemned to the pains of everlasting fire.

quoted in Christopher Lehrich "The Language of Demons and Angels" p.40

1 comment:

  1. Introduction to Ab initio - http://www.21cssindia.com/courses/abinitio-online-training-16.html
    Ab initio Architecture (Co-operation system, GDE, EME) -
    Sandbox creation, check-in and check-out. - How do you develop a graph and what are the pre-requisites for graph creation - Explaining different classes of Ab initio components and their usage - Transform Components - Data set components - Partitioning Components - De-partitioning Components - Sort Components - Latest features of ab initio and their usageEmployees to learn at their own pace and maintain control of learning “where, when and how” with boundless access 24/7by 21st Century Software Solutions. contact@21cssindia.com Call Us +91-7386622889

    ReplyDelete