Thursday, March 31, 2011

Bruno's preliminary remarks "On Magic" (Latin)

DE MAGIA
Iordani Bruni Nolani

Antequam De magia, sicut antequam de quocunque subiecto disseratur, nomen in sua significata est dividendum; totidem autem sunt significata magiae, quot et magi. Magus primo sumitur pro sapiente, cuiusmodi erant Trimegisti apud Aegyptios, Druidae apud Gallos, Gymnosophistae apud Indos, Cabalistae apud Hebraeos, Magi apud Persas (qui a Zoroastre), Sophi apud Graecos, Sapientes apud Latinos. Secundo sumitur magus pro faciente mirabilia sola applicatione activorum et passivorum, ut est medicina et chymia secundum genus; et haec est naturalis magia communiter dicta. Tertio magia est cum huiusmodi adduntur circumstantiae, quibus apparent opera naturae vel intelligentiae superioris ad concitandam admirationem per apparentia; et est ea species quae praestigiatoria appellatur. Quarto cum ex antipathiae et sympathiae rerum virtute, ut per ea quae pellunt, transmutant et attrahunt, ut sunt species magnetis et similium, quorum opera non ad qualitates activas et passivas reducuntur, sed omnia ad spiritum seu animam in rebus existentem referuntur; et haec proprie vocatur magia naturalis. Quinto cum his adduntur verba, cantus, rationes numerorum et temporum, imagines, figurae, sigilla, characteres seu litterae; et haec etiam est magia media inter naturalem et extranaturalem vel supra, quae proprie magia mathemathica inscriberetur, et nomine occultae philosophiae magis congrue inscriberetur. Sexto si isti accessat cultus seu invocatio intelligentiarum et efficientum exteriorum seu superiorum, cum orationibus, consecrationibus, fumigiis, sacrificiis, certis habitibus et ceremoniis ad Deos, daemones et heroas, tunc vel fit ad finem contrahendi spiritus in se ipso, cuius ipse fiat vas et instrumentum, ut appareat sapiens rerum, quam tamen sapientiam facile pharmaco unâ cum spiritu possit evacuare; et haec est magia desperatorum, qui fiunt vasa malorum daemonum, quae per Artem notoriam exaucupatur: aut est ad finem imperandi et praecipiendi daemonibus inferioribus cum authoritate superiorum daemonum principum, hos quidem colendo et alliciendo, illos vero coniurando et adiurando, constringendo; et haec magia est transnaturalis seu metaphysica, et proprio nomine appellatur qeourgia. Septimo aut est adiuratio seu invocatio, non ad daemonas et heroas, sed per istos ad hominum defunctorum animas acciendas, per eorum cadavera vel cadaverum partes ad oraculum aliquod suscipiendum, divinandum, cognoscendum de rebus absentibus et futuris; et haec species a materia et fine appellatur necromantia. Quod si materia non accedat, sed ab energoumen* excantante facta spiritus in eius visceribus incubantis invocatione oraculum perquiratur, tunc est magus, qui proprie Pythonicus appellatur; ita enim ab Apolline Pythio in templo illius solebant 'inspiritari', ut ita dicam. Octavo aut incantationi utcunque acceptae accedant rerum partes, indumenta, excrementa, superfluitates, vestigia et omnia quae tactu communicationem aliquam concepisse creduntur: et tunc aut haec fiunt ad solvendum, ligandum et infirmandum, tunc constituunt magum qui appellatur maleficus, si ad malum tendant, si ad bonum, ad numerum medicorum referantur, iuxta certam speciem atque viam medicinae; aut ad ultimam perniciem et exitium aspirant, tunc magos veneficos appellant. Nono magi dicuntur omnes qui ad divinandum quacunque ratione de rebus absentibus et futuris accinguntur, et isti generaliter divini a fine appellantur, quorum species primae aut sunt quatuor e principiis materialibus: igne, aëre, aqua et terra, unde dicuntur pyromantia, hydromantia, geomantia; aut a tribus obiectis cognitionis: naturali, mathematico et divino, et tunc sunt variae aliae species divinandi. A principiis enim naturalibus seu physicorum inspectione divinant augures, aruspices et caeteri huiusmodi; a mathematicorum inspectione secundum genus sunt geomantae, qui per numeros seu litteras seu lineas et figuras certas, item aspectus, irradiationes et situs planetarum et similium, divinant; a divinorum usu, ut sacrorum nominum, occursibus locorum, brevibus quibusdam rationibus et servatis circumstantiis, et hos ultimos nomine magorum nostrates non inscribunt, apud quos pro indigna usurpatione magus male sonat, sed dicitur non magia, sed prophetia. Ultimo sumitur magus et magia iuxta significationem indignam, ut inter istas non annumeretur neque adnumerata habeatur, ut magus sit maleficus utcunque stultus, qui ex commercio cum cacodaemone et pacto quodam pro facultate ad laedendum vel iuvandum est informatus; et iuxta hanc rationem sonat non apud sapientes vel ipsos quidem grammaticos, sed a quibusdam usurpatur nomen magi bardocucullis, qualis fuit ille qui fecit librum De malleo maleficarum, et ita hodie usurpatur ab omnibus huius generis scriptoribus, ut legere licet apud postillas, catechismos ignorantum et somniantium presbyterorum.

Nomen ergo magi quando usurpatur, aut cum distinctione est capiendum antequam definiatur, aut si absolute sumitur, tunc iuxta praeceptum logicorum et specialiter Aristotelis in V. Topicorum pro potissimo et nobilissimo significatu est capiendum. A philosophis ut sumitur inter philosophos, tunc magus significat hominem sapientem cum virtute agendi. Stat tamen quod simpliciter prolatum sumitur pro eo quod communi voce significatur, et tunc alia communis vox est apud unum et aliud presbyterorum genus, qui multum philosophantur de quodam cacodaemone qui appellatur Diabolus, aliter iuxta communes mores diversarum gentium et credulitatis.

Hac praehabita distinctione generaliter magiam triplicem accipimus: divinam, physicam et mathematicam. Primi et secundi generis magia est necessario de genere bonorum et optimorum, tertii vero generis et bona est et mala, prout magi eadem bene et male utuntur. Quamvis in multis operationibus atque praecipuis haec tria genera concurrant, malitia tamen, idololatria, scelus et idolatriae crimen in tertio genere reperitur, ubi contingit errare et decipi, et per quod secundum genus per se bonum ad malum usum convertitur. Hic mathematicum genus non denominatur a speciebus mathematices communiter dictae, ut Geometriae, Arithmetices, Astronomiae, Optices, Musices etc., sed ab horum similitudine et cognatione; habet enim similitudinem cum Geometria propter figuras et characterismum, cum Musica propter incantationem, cum Arithmetica propter numeros, vices, cum Astronomia propter tempora et motus, cum Optica propter fascinia, et universaliter cum universo Mathematices genere, propter hoc quod vel mediat inter operationem divinam vel naturalem, vel participat de utraque, vel deficit ab utraque, sicut quaedam media sunt propter utriusque extremi participationem, quaedam vero propter utriusque exclusionem, secundum quem modum non tantum media dici potest, quantum tertium quoddam genus, non tantum inter utrumque, quantum extra utrumque. Ex dictis autem speciebus manifestum est quomodo divina, quomodo physica, quomodo alia ab his species est.

Ut autem ad particularia modo deveniamus, habent magi pro axiomate, in omni opere ante oculos habendum, influere Deum in Deos, Deos in (corpora caelestia seu) astra, quae sunt corporea numina, astra in daemonas, qui sunt cultores et incolae astrorum, quorum unum est tellus, daemones in elementa, elementa in mixta, mixta in sensus, sensus in animum, animum in totum animal, et hic est descensus scalae; mox ascendit animal per animum ad sensus, per sensus in mixta, per mixta in elementa, per haec in daemones, per hos [in elementa, per haec] in astra, per ipsa in Deos incorporeos seu aethereae substantiae seu corporeitatis, per hos in animam mundi seu spiritum universi, per hunc in contemplationem unius simplicissimi optimi maximi incorporei, absoluti, sibi sufficientis. Sic a Deo est descensus per mundum ad animal, animalis vero est ascensus per mundum ad Deum; ille est in cacumine scalae, purus actus et activa potentia, lux purissima, in scalae vero radice est materia, tenebrae, pura potentia passiva, sic potens omnia fieri ex imis, sicut ille potens omnia facere ex supernis. Inter infimum et supremum gradum sunt species mediae, quarum superiores magis participant lucem et actum et virtutem activam, inferiores vero magis tenebras, potentiam et virtutem passivam.

Unde omnis lux, quae est in inferioribus, cum ad ea per superiora perveniat, eminentius est in superioribus; omnes quoque tenebrae, quae sunt in superioribus, fortius sunt in inferioribus. Non aequa tamen ratio est atque efficacia tenebrarum et lucis; lux enim diffunditur et penetrat usque ad ima et profunda tenebrarum, tenebrae vero non ita purissimum lucis orbem attingunt: itaque lux comprehendit tenebras, vincit et superat per infinitum, tenebrae vero nedum non comprehendunt neque exuperant neque exaequant lucem, sed mire deficiunt ab illius proportione.

Iuxta tres praedictos magiae gradus tres mundi intelliguntur: archetypus, physicus et rationalis. In archetypo est amicitia et lis, in physico ignis et aqua, in mathematico lux et tenebrae. Lux et tenebrae descendunt ab igne et aqua, ignis et aqua a concordia et discordia; itaque primus mundus producit tertium per secundum, et tertius per secundum reflectitur ad primum. Praetermissis istis, quae ad eam, quae superstitiosa habetur, magiam principia spectant, quae, qualiacunque sint, indigna sunt vulgo, ad eorum tantum contemplationem convertemur, quae ad sapientiae supplementum conducunt, et melioribus ingeniis sufficere possunt; tametsi nullum magiae genus noticia et cognitione sit indignum, quandoquidem omnis scientia est de genere bonorum, sicut dicit Aristoteles in prooemio De anima, cui Thomas cum aliis magis contemplativis theologis astipulatur, omnis tamen a profano et scelesto vulgo et multitudine procul fieri oportet, quandoquidem nihil ita bonum est, quod per impium et sacrilegum et per se scelerosum hominum genus in perniciem potius quam in utilitatem consortis generis convertatur.

In genere duplex est efficiens: natura et voluntas. Voluntas mox triplex est: homo, humana, daemonis et divina. Natura in proposito est duplex: intrinseca et extrinseca. Intrinseca adhuc est duplex: materia seu subiectum, et forma cum virtute naturali. Extrinseca quoque duplex: quae potius naturae effigies dicitur, vestigium et umbra seu lux, et illa quae manet in re et in superficie subiecti, sicut lux et calor in sole et in aliis calidis, et illa quae emanat et effluit e subiecto, sicut lux quae funditur a sole et reperitur in rebus illuminatis, et calor qui cum luce in sole et reperitur in rebus calefactis. Ex istarum causarum numeri contemplatione possumus descendere ad diffundendam virtutem seu producendos effectus a prima causa per medias usque ad proximas et infimas, limitando causam universalem, quae non respicit plus hoc subiectum quam illud, ad effectum particularem disponendo plus hoc subiectum quam sit dispositum, quandoquidem stante eadem causa et virtute causae immutabili, pro diversa subiectione et administratione materiae contrarii (non solum diversi) producuntur effectus, unde ex parte principii efficientis sufficit unum et simplex illud, sicut unus sol, unus calor et una lux, conversione et aversione, appropinquatione et elongatione, mediate et immediate facit hiemem, aestatem, diversas et contrarias tempestatum et ordinum dispositiones. Ex eodem etiam materia, si credere volumus his qui vulgariter nominata elementa invicem transmutabilia suspicantur, quorum princeps fuit Plato, qui aliquando una materia et uno efficiente est contentus ad omnium productionem. Sed quicquid sit de operatione respectu primi operatoris et universalis, sive unum sive plura assumat materialia principia, quicunque est in genere secundarum causarum, sive homo sit sive daemon, est quod iuxta multitudinem et varietatem specierum operabilium recognoscat materias plures, habentes actum seu formam, per quem possit subiectum fundere aliquid extra se.

Virtutum seu formarum seu accidentium, quae de subiecto in subiectum deferuntur, aliae sunt manifestae, ut quae sunt in genere activarum et passivarum qualitatum, et earum quae immediate consequuntur eas, ut sunt calefacere frigefacere, humectare siccare, mollificare indurare, congregare disgregare; aliae sunt occultiores iuxta occultos etiam effectus, ut exhilarare contristari, appetitum vel taedium immittere, timorem et audaciam, ut sunt motiva ab extrinsecis speciebus per opus cogitativae in homine et aestimativae in brutis appellant, quibus puer seu infans viso serpente et ovis viso lupo absque alia experientia concipit imaginem inimicitiae seu timorem mortis seu destructionis suae, quorum ratio refertur ad sensum internum, qui sane ex speciebus externis commovetur, mediate tamen. Natura enim ut dedit esse speciebus, item et appetitum unicuique rei conservandi se in praesenti statu, ita etiam impressit internum quendam spiritum, seu sensum dici mavis, rebus omnibus, quo maxime inimica ex quadam superscriptione cognoscant et fugiant, quod non solum in exemplificatis speciebus esse videmus, sed etiam in omnibus quae, emortua et manca esse videntur, in quibus nihilominus inest spiritus praesentem speciem conservare concupiscens pro viribus omnibus; ipsum in guttis cadentibus, quae, ne decidant, conglobantur, et in his quae ceciderunt, quae, ne diffluant et dispergantur, ad centrum adnituntur et ad globum se suis partibus fulcire nituntur; item in paleis seu festucis in ignem iniectis et pelliculis seu membranis, quae subsultant et quodammodo corruptionem suam refugiunt. Hic sensus quidam est in rebus omnibus quidem insitus et vita, quem pro more vulgi non dicimus animalem, ad animam particularem referendo, siquidem neque animalia istae partes possunt appellari, in ordine tamen universi, quem spiritus unus undique diffusus, atque sensus ubique et undique pro captu rei sentit tales effectus et passiones, in rebus omnibus licet contemplari. Sicut enim anima nostra ex toto corpore totum opus vitae producit primo et universaliter, mox tamen quamvis tota est in toto et tota in qualibet parte, non tamen ideo totum facit ex toto et totum ex qualibet parte, sed facit videre in oculo, audire in aure, gustare in ore (quod si ubique esset oculus, undique videret, si ubique organa essent omnium sensuum, undique omnino sentirent), ita et anima mundi in toto mundo, ubicunque talem est adepta materiam, ibi tale producit subiectum et inde tales edit operationes. Quamvis ergo aequaliter sit ubique, non aequaliter ubique agit, quia non aequaliter disposita ubique illi materia administratur. Sic ergo sicut anima tota est in toto corpore, et in ossibus et in venis et in corde, non magis praesens uni quam alteri parti, nec minus praesens uni quam omnibus et omnibus quam uni, tamen hic facit nervum esse nervum, ibi venam esse venam, ibi sanguinem esse sanguinem, ibi cor esse cor. Et ut istis accidit immutari vel per efficientem extrinsecum vel per intrinsecum principium passivum, ita et actum animae alium atque alium fieri necesse est. Hoc est praecipuum principium et radix omnium principiorum, ad reddendam causam omnium mirabilium quae sunt in natura, nempe quod ex parte principii activi, et spiritus seu animae universalis, nihil est tam inchoatum, mancum et imperfectum, tandemque ad oculos opinionis neglectissimum, quod non possit esse principium magnarum operationum; quin immo ut plurimum resolutionem ad huiusmodi fieri oportet, ut novus quasi mundus generetur ex ipsis. Utut enim auro similius sit aes quam cinis aeris, et illius perfectioni similius quam cinis ex aere, tamen in transmutatione hic cinis aeris propinquior est formae auri quam aes, ut etiam videmus semina omnia, quae proxima sunt producendae speciei, propius accedere ad hoc ut sint species ipsae, quam aliae species quantumlibet adsimiles et proximae et cognatae. Qui aliter credit in aequo est atque aliquis existimans facilius simiam formari posse in hominem, quam semen iniectum in matricem, quod proxime erat nutrimentum seu panis. Nihilominus tamen similitudinem et eiusdem speciei formam in omni productione necessarium est adesse, ut in artificialibus ab exemplari, quod est in mente artificis, fit domus et vestis, in productione naturali ab exemplari, quod est proximius materiae formandae, producuntur et definiuntur rerum species; ut videmus eandem nutrimenti speciem, idem caelum et aquam et domicilium converti in substantiam, canis in cane, hominis in homine, felis in fele, et per idem canis generat canem, homo hominem; ubi apertum est, quod tota discriminis causa est propter ideam, quae praesentatur ubique naturae generaliter et postea limitatur ad hanc et illam speciem, ut haec est proximior vel illa. Ita et magus quicunque vult perficere opera similia naturae, est quod praecipue cognoscat ideale principium, specificum quidem a specie, moxque numerale ad numerum, seu individuale ad individuum. Hinc illa imaginum fabrica, et materiae ita formatae portio, et non sine evidenti causa et virtute magi et philosophia confirmante effectum, multi maleficia et medicinam exercent per destinatas quasdam figuras cum certis partibus, vel his quae aliquam communicationem, participationem habent cum re maleficianda vel medenda, et ita opus contrahitur et limitatur ad certum individuum.

Et ex harum rerum experientia, aliis pratermissis rationibus, manifestum est omnem animam et spiritum habere quandam continuitatem cum spiritu universi, ut non solum ibi intelligatur esse et includi, ubi sentit, ubi vivificat, sed etiam in immensum per suam essentiam et substantiam sit diffusus, ut multi Platonicorum et Pythagoricorum senserunt. Hinc est quod species distantissimas visu apprehendit subito absque motu, absque hoc videlicet quod progrediatur oculus vel aliquid oculi repente ad stellas, vel repente a stellis ad oculum. Porro animus ipse cum sua virtute praesens est quodammodo universo, utpote talis substantia, quae non est inclusa corpori per ipsam viventi, quamvis eidem obligata, adstricta. Itaque certis remotis impedimentis, statim subitoque praesentes habet species remotissimas, quae non per motum illi coniunguntur, ut nemo inficiabitur; ergo et per praesentiam quandam. Ipsum et experientia docet in ipsis, qui abscisso naso novum sibi ex aliena carne succrescere fecerunt membrum; siquidem obeunte diem illo cuius erat caro, iuxta modum quo putrescit corpus illius, etiam mutuatus nasus ille putrescit. Hinc manifestum est animam plus se diffundere extra corpus, per totum horizontem suae naturae. Hinc accidit ut non solum sua membra cognoscat, sed etiam omnia cum quibus aliquem usum et participationem et communionem contraxit. Neque est argumentum quod stupidi adducunt, carentes vero philosophiae principio, quod alio tacto aliud non sentit; quod sane uno modo est verum, distinguendo speciem a specie, individuum ab individuo, falsum autem est distinguendo partem a parte. Sicut enim si quis perstrinxerit digitum vel acu pupugerit unam corporis partem, totum subinde corpus turbabitur secundum omnia membra, non secundum illam solum partem, licet ab illa parte solum; (XIV thes.) ita cum animus cuiusque unius continuationem habeat cum anima universi, non sequitur ea impossibilitas, quae fertur in corporibus, quae non se mutuo penetrent; siquidem in substantiis spiritalibus huiusmodi alia est ratio, veluti si innumerae lampades sint accensae, quae concurrunt in virtutem unius luminis, non accidit ut alia alius lumen impediat vel retundat vel excludat. Simile de multis vocibus simul per eundem aërem diffusis, item de multis radiis visualibus, ut more vulgi loquamur, quia ad idem visibile totum concipiendum explicantur, ubi omnes per idem medium penetrant, et alii oblique et recte, et non propterea alii alios obtundunt: ita innumerabiles spiritus et animae per idem spacium diffusae non se impediunt, ita ut diffusio unius diffusionem infinitarum aliarum impediat.

Talis virtus cum sit non solum animae, sed et accidentium quorundam, sicut vocis, lucis, visus, ea ratione qua anima est tota in toto et qualibet parte corporis, et tota circa se extra corpus suum totas species longe sepositas atque diversas apprehendit, signum est quod secundum actum primum et substantiam non est inclusa corpori, non est videlicet circumscriptive in corpore, sed definitive tantum ad actus secundos in ipso et secundum ipsum explicandos. Ecce principium quo innumerabilium effectuum, qui admirationem faciunt, causa adducitur, ratio et virtus inquiritur; neque deterioris conditionis debet esse anima et substantia haec divina, quam accidentia quae procedunt ab ipsa tanquam eius effectus, vestigia et umbrae. Si inquam vox operatur extra proprium corpus, in quo enascitur, et est tota in innumerabilibus auribus circumcirca, cur non tota debet esse in diversis locis et partibus ea substantia quae vocem producit, et alligata certis membris?

Ad haec illud est quoque observandum, quod intelligentiae occultae non ad omnia idiomata aures advertunt aut intelligentiam; voces enim, quae sunt ex institutione hominum, non ita attenduntur sicut voces naturales. Propterea cantus, praecipue autem horum tragici (sicut notat Plotinus), in dubiis animae maximam habent efficaciam. Similiter et omnes scripturae non sunt eius momenti, cuius sunt characteres illi, qui certo ductu et figuratione res ipsas indicant, unde quaedam signa in invicem inclinata, se invicem respicientia, amplectentia, constringentia ad amorem; adverse vero declinantes, disiectae ad odium et divortium; concisae, mancae, disruptae ad perniciem; nodi ad vincula, explicati characteres ad dissolutionem. Et haec non sunt in quadam certa et definita forma, sed quilibet, pro dictamine sui furoris seu impetu sui spiritus, in ipsius operis patrationem, ut aliquid desiderat aut execratur, ita utcunque rem quodam impetu nodis ipsis sibi designans et veluti praesenti numini experitur certas vires, quas nullo eloquio et elaborata oratione vel scriptura experiretur. Tales erant litterae commodius definitae apud Aegyptios, quae hieroglyphicae appellantur seu sacri characteres, penes quos pro singulis rebus designandis certae erant imagines desumptae e rebus naturae vel earum partibus; tales scripturae et tales voces usu veniebant, quibus Deorum colloquia ad mirabilium exequutionem captabant Aegyptii; postquam per Teutum vel alium inventae sunt litterae secundum hoc genus quibus nos hodie utimur cum alio industriae genere, maxima tum memoriae tum divinae scientiae et magiae iactura facta est. Itaque ad illorum similitudinem quibusdam hodie fabrefactis imaginibus, descriptis characteribus et ceremoniis, qui consistunt in quodam gestu et quodam cultu, quasi per certos nutus vota sua explicant Magi quae intelligantur, et haec est illa Deorum lingua, quae aliis omnibus et quotidie millies immutatis semper manet eadem, sicut species naturae manet eadem. Eadem ratione numina nos alloquuntur per visiones, per insomnia, quae licet nobis aenigmata appellentur [tamen] propter desuetudinem et ignorantiam et hebetudinem nostrae capacitatis, tamen sunt ipsissimae voces et ipsissimi termini rerum repraesentabilium; sicut autem se habent istae voces ad nostrum captum, ita etiam se habent [se] nostrae voces latinae, graecae, italicae, ut audiantur et intelligantur a numinibus aliquando superioribus et aeviternis, qui differunt a nobis in specie, ita ut non facile nobis possit esse commercium cum illis, magis quam aquilis cum hominibus. Et sicut homines unius generis cum hominibus alius generis sine idiomatum communione non est conversatio neque contractio, nisi per nutus, ita et nobis cum certo numinum genere, non nisi per definita quaedam signa, sigilla, figuras, characteres, gestus et alias ceremonias, nulla potest esse participatio. Qui magiae ergo praesertim ea specie, quae theurgica est, sine huiusmodi vocibus et scripturis vix quippiam poterit magus promovere.

1 comment: