Monday, March 28, 2011

Mystical Theology of Dionysius -- Latin

INCIPIT LIBER DE MYSTICA THEOLOGIA.

CAPITULUM I. De mystica theologia.

Trinitas superessentialis, et superdeus, et superoptime Christianorum inspector theosophiae, dirige nos in mysticorum eloquiorum superincognitum et superlucentem et sublimissimum verticem, ubi nova et absoluta et inconversibilia theologiae mysteria, secundum superlucentem absconduntur occulte docentis silentii caliginem, in obscurissimo, quod est supermanifestissimum, supersplendentem, et in qua omne relucet, et invisibilium superbonorum splendoribus superimplentem invisibiles intellectus. Mihi quidem haec opto. Tu autem, o amice Timothee, circa mysticas speculationes corroborato itinere et sensus desere, et intellectuales operationes, et sensibilia, et invisibilia, et omne non ens, et ens; et ad unitatem, ut possibile, inscius restituere ipsius, qui est super omnem essentiam et scientiam. Ea enim teipso et omnibus immensurabili et absoluto pure mentis excessu ad superessentialem divinarum tenebrarum radium, omnia deserens et ab omnibus absolutus ascendes. His autem, vide, quomodo nemo indoctorum auscultet. Indoctos autem dico, in his, quae sunt, conformatos, et nihil super existentia superessentialiter esse imaginantes. Sed his quidem hi, quos videre ea, quae secundum seipsos est, scientia oportet tenebras latibulum ejus. Si autem super hos sunt divinae in mysteria introductiones, quid quis dixerit de aliis ardentibus, quicunque omnibus superpositam causam ex ipsis in his, quae sunt, novissimis characterizant, et nihil eam superare aiunt ab ipsis fictarum impietatum et multiformium formationum? In ipsa etiam oportet omnes existentium ponere et affirmare positiones, veluti omnium causa, et omnes eas potentius negare, tanquam super omnia superexistente, et non aestimari depulsiones oppositas esse intentionibus, sed multo prius ipsam super privationes esse, quae est super omnem ablationem et positionem. Sic igitur divinus Bartholomaeus ait, et multam theologiam esse, et minimam, et evangelium latum, et magnum, et iterum correptum. Mihi videtur supernaturaliter intelligens, quia et multiloqua est optima omnium causa, et breviloqua simul, et sine verbo, quomodo neque verbum, neque intelligentiam habet, eo quod omnibus ipsa superessentialiter superposita est, et solis incircumvelate et vere manifesta, polluta omnia et immunda transgredientibus, et omnem omnium sanctarum summitatum ascensionem superascendentibus, et omnia divina lumina et sonos et verba caelestia superantibus, et in caliginem occidentibus, ubi vere est, ut eloquia aiunt, omnium summitas. Etenim non simpliciter divinus ipse Moyses primus mundari jubetur, et iterum ab his, qui tales non sunt, segregari, et post omnem purgationem audit multivocas tubas, et videt luminaria multa aperte fulgurantia, et multum fusos radios. Deinde multis segregatur, et cum electis sacerdotibus in summitatem divinarum ascensionum praecurrit: et si eis sic manentibus fit Deo, contemplatur vero non ipsum, invisibilis enim, sed locum ubi stetit. Hoc autem arbitror significare divinissima et sublimissima visibilium et intelligibilium, ypotheticos quosdam esse sermones, subjectorum omnia superanti, per quae super omnem intelligentiam ipsius praesentia ostenditur, intelligibilibus summitatibus sanctissimorum ejus locorum supergrediens: et quod ipsis absolvitur visibilibus et videntibus, et in caliginem ignorantiae occidit vere mysticam, per quam docet omnes gnosticas receptiones, in qua omne relucet, et invisibili innascitur omnis, qui est in omnium summitate, et a nullo, neque a seipso, neque altero, omnino autem ignoto omni scientia in otio per id quod melius est intellectus, et nihil cognoscendum super animum sic cognoscentium.

CAPITULUM II. Quomodo oportet et uniri et hymnos referre omnium causali et super omnia.

Juxta hanc nos fieri superlucentem oramus caliginem, et per invisibilitatem et ignorantiam videre et cognoscere ipsum super Deum et scientiam. Hoc non videre et scire, idipsum est vere videre et cognoscere, superessentialem superessentialiter laudare per omnium existentium ablationem, sicut per seipsum naturale agalma facientes, auferunt ea, quae superadjecta sunt, pura occulti visione vetantia, et ipsam in seipsa ablatione sola occultam manifestant formam. Oportet autem, ut arbitror, ablationes in contrarium positionibus laudare. Etenim illas quidem a praestantissimis inchoantes, et per media in novissima descendentes, apponimus. Hinc vero a novissimis ad principalissimas ascensiones facientes, omnia auferimus, ut incircumvelate cognoscamus illam ignorantiam, ab omnibus ignorantibus in omnibus existentibus circumvelatam, et superessentialem illam videamus caliginem, ab omni in existentibus luce occultatam.

CAPITULUM III. Quae sunt καταφατικαί theologiae, quae αποφατικαί.

In theologicis igitur characteribus potentissima affirmativae theologiae laudavimus, quomodo divina et optima natura unica dicitur, quomodo triadica, quae secundum ipsam dicta et paternitas, et filiolitas, quid vult declarare in spiritu theologia, quomodo ex immateriali et impartibili optimo in corde bonitatis germinata sunt lumina, et quomodo ipsius in ipso et in seipsis et inter se invicem coaeternae in germinatione mansionis servaverunt reditum, quomodo superessentialis Jesus humanis naturalibus veritatibus essentia factus est, et quaecunque alia ab eloquiis expressa sunt secundum theologicos characteres. In eo autem qui est de divinis nominibus, quomodo optimus nominatur, quomodo ων, quomodo vita, et sapientia, et virtus, et quaecunque alia intelligibilis sunt divinae nominationis. In symbolica vero theologia, quae sint a sensibilibus in divina transnominationes, quae divinae formae, quae divinae figurae, et partes, et organa, qui divini loci et mundi, qui furores, quae tristitiae et maniae, quae ebrietates et crapulae, quae juramenta, quae execrationes, qui somni, quae vigiliae, et quaecunque aliae symbolicae sunt divinae similitudinis sacre figuratae formationes. Et te arbitror considerasse, quomodo verbis copiosiora magis sunt novissima primis. Etenim habere theologicos characteres, et divinorum nominum reserationem breviorem verbis esse symbolica theologia. Quoniam quidem quantum ad superiora respicimus, tantum verba contemplationibus invisibilium coartantur: sicut et nunc in ipsam super intellectum occidentes caliginem, non brevem sermonem, sed sermonis defectum et nominationis inveniemus. Et ibi quidem desursum ad novissima descendens sermo, juxta quantitatem ejus, quae est universaliter ad proportionalem multitudinem, inventus est. Nunc autem ab his, quae deorsum sunt, ad superpositum ascendens, secundum mensuram invii corripitur, et post omne invium totus sine voce erit, et totus adunabitur sono carenti. Quare autem omnino, inquis, ex praestantissimo ponentes divinas positiones, a novissimis inchoamus divinam ablationem? Quia quid super omnem ponentes positionem, ex magis ipsi cognatiori conditionalem affirmationem oportuit ponere: quod autem super omnem ablationem auferentes, ex magis ipso distantibus auferre. An non magis est vita et bonitas, quam aer et lapis? Et magis non crapulae, et non maniae, quam non dicitur neque intelligitur?

CAPITULUM IV. Quia nihil sensibilium omnis sensibilis per excellentiam causalis.

Dicamus igitur sic: Omnium causa, et super omnia ens, neque carens essentia est, neque carens vita, neque irrationabilis est, neque insensualis, neque corpus est, neque figura, neque species, neque qualitatem, aut quantitatem, aut tumorem habet, neque in loco est, neque videtur, neque tactum sensibilem habet, neque sentitur, neque sensibilis est, neque inordinationem habet, neque perturbationem a passionibus materialibus commota, neque impotens est sensibilibus succumbens casibus, neque indigens est lucis, neque mutationem, aut corruptionem, aut partitionem, aut privationem, aut fluxum, neque aliud quid sensibilium est, neque habet

CAPITULUM V. Quia nihil intelligibilium omnis intelligibilis per excellentiam causalis.

Iterum autem ascendentes dicamus, ων neque anima est, neque intellectus, neque phantasiam, aut opinionem, aut verbum, aut intelligentiam habet, neque ratio est, neque intelligentia, neque dicitur, neque intelligitur, neque numerus est, neque ordo, neque magnitudo, neque parvitas, neque aequalitas, neque similitudo aut dissimilitudo, neque stat, neque movetur, neque silentium ducit, neque habet virtutem, neque virtus est, neque lux, neque vita est, neque hostia est, neque seculum, neque tempus, neque tactus est ejus intelligibilis, neque scientia, neque veritas est, neque regnum, neque sapientia, neque unum, neque unitas, neque deitas, aut bonitas, neque spiritus est, sicut nos scimus, neque filiolitas, neque paternitas, neque aliud quid nobis aut alicui existentium cognitum, neque quid non existentium, neque quid existentium est, neque existentia eam cognoscunt, an ipsa sit, neque ipsa cognoscit existentia, an existentia sunt, neque verbum ejus est, neque nomen, neque scientia, neque tenebrae est, neque lumen, neque error, neque veritas, neque est ejus universaliter positio, neque ablatio, sed eorum, quae post eam sunt, positiones et ablationes facientes, ipsam neque auferimus, neque ponimus, quoniam et super omnem positionem est perfecta et singularis omnium causa, super omnem ablationem excellentia omnium simpliciter perfectione, et summitas omnium.

Explicit liber de mystica theologia.

1 comment: