Sunday, May 1, 2011

Albertus Magnus on Magic, Alchemy, Hermes, Math, Imagination, Dreams, etc.


Lifted from an excellent paper by Jason Van Boom, "Albertus Magnus on Nature and Magic."

“De transmutatione autem horum corporum et mutatione unius in aliud non est physici determinare, sed artis quae vocetur alchimia.” De mineralibus, III.i.1, p. 60.

“In quibusdam enim alchimicis libris qui Platoni inscribuntur, numerus vel proportio numeri vocatur forma metallica, quam proportionem in virtutibus posuit constituentium elementorum….Ad hunc autem modum etiam alia dicit formari: propter quod etiam septem genera metallorum septem planetarum noDe mineralibus,ibus vocaverunt….Hermes autem hujusmodi auctor videtur esse sententiae….Hanc opinionem pater Hermes Trismegistus approbare videtur, qui dicit terram esse matrem metallorum, et coelum patrem, et impraegnari terram ad hoc in montibus campestribus et planis et in aquis et caeteris omnibus locis.” De mineralibus, III.i.6, p. 66.

“Hermes autem hujusmodi auctor videtur esse sententiae, licet Plato postea fuerit hunc in opinione imitatus. Hoc autem ab his alchimici videntur accepisse, asserentes lapides pretiosos stellarum et imaginum habere virtutem: septem autem genera metallorum formas habere secundum septem planetas inferiorum orbium: et sic virtutes coelorum primo in terra resultare, et quasi stellas secundas facere….” De mineralibus, III.i.6, pp. 66-7.

“Et hoc modum verum est quod dicunt Platonici: hoc enim modo prima causa fecit sementem formarum et specierum omnium, et traddit eam stellis fixis et planetis exsequendam, ut dicitur in Timaeo.” De mineralibus, III.i.6, p. 67.

“Praeterea alchimicum vix aut nunquam invenimus, sicut dictum est, in toto operantem, sed potius citrino elixir colorat in argenti similtudinem….” De mineralibus, III.i.8, p. 70.

“Hi etiam in transmutatione metallorum et lapidum operantur, quos alchimistas vocvamus, temproribus incrementi lunae: et confortante et ascendente ea a circulo hemiosphaerii, puriora producunt metalla, et puriores perficiunt lapides, et magis figuntur spiritus et certius operantur, et praecipue quando sunt bene periti non praecipitantes opera sua, sed exspectantes opportuna tempora, quando opus adjuvatur virtute caelesti.” De causis et proprietatibus elementorum, I.ii.7, p. 615.

“Alchimia autem per hunc modum procedit, scilicet corrumpens unum a specie sua removendo: et cum juvamine eorum quae in materia sunt, alterius speciem inducendo….” De mineralibus, III.i.9, p. 71.

“Sed tunc oportet nos dicere, quod alchimicorum periti operantur sicut periti medicorum: medici enim periti per medicinas purgativas purgant materias corruptas et facile corruptibiles et impedimentes sanitatem quae est finis intentus a medico, et postea per confortantia naturam juvant virtutem naturalem, ut digerendo sanitatem naturalem inducant. Ita enim procul dubio sanitas effectus erit naturae effective, et artis organice et instrumentaliter. Per omnem autem eumdem modum dicemus operari alchimicorum peritos in transmutatione metallorum.” De mineralibus, III.i.9, p. 71.

“Dicuntque magi, quod lacerto sinistro alligatus, valet contra hostes et insaniam et indomitas bestias et feros homines et contra jurgia et rixas et contra venena et incursus phantasmatum et incuborum.” De mineralibus, II.ii.1, p. 31.

“…dicitur autem in tantum phantasmata excitare, quod magi maxime hoc utuntur, tamen applicatus defuncto in tantum vires amittit, quod mortem horrere prohibeatur. Horem autem ratio quae potest haberi, ex libris magorum Hermetis, et Ptolemaei, Thebith, Bencherath habetur, de quibus non est praesens intentio.” De mineralibus, II.ii.4, p. 34.

“In magicis autem traditur quod phantasias mirabiliter commovet, prinipaliter seu praecipue si consecratus obsecratione et charactere sit, sicut docetur in magicis.” De mineralibus, II.ii.11, p. 40.

“Sed imaginum ars ideo mala est, quia inclinans est ad idolatriam per numen quod creditur esse in stellis: et quia non sunt inventae imagines nisi ad vana, vel mala, sicut ad mulieres seducendas, vel as seras aperiendas, vel naves immobilitandas, vel terrores inducendos, vel hujusmodi….” In secundum sententiarum, VII.F.9., p. 158.

“Ergo videtur, quod nulla mirabilia fiunt per angelos malos: et sic in vanum est quod dicit Augustinus, quod virgae magorum per malos angelos in dracones conversae sunt.” Summa theologiae, II.viii.30, art. II, p. 324;

“Quod enim deludant oculos aliquando intuentium, expresse dicit Strabus in Glossa super illud Exodi, vii, 11: Vocavit Pharao sapientes, sic: ‘Sciendum, quod malefici diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes non viderentur.’ Ergo videtur, quod magi per daemoniacas operationes oculos possint illudere intuentium, ut aliud videantur res quam sint.” Summa theologiae, II.viii.30, mem. II, p. 326;

“Dicendum, quod revera huiusmodi illusiones fiunt a daemonibus, et a maleficis arte daemonum: hoc enim expresse dicunt sancti: et communis est omnium opinio, et docetur in necromantia in parte illa quae dicitur de imaginibus et annulis et speculis Veneris et sigillis daemonum Achot Graeco, et Grema Babylonico, et Hermete Egyptio: et invocationes ad hoc ordinatae describuntur in libro Hermogenis et Phileti necromanticorum, et in libro qui dicitur Almandel Salomonis.” Summa theologiae, II.viii.30, mem. II, p. 327;

“Daemon enim talia sensibilia objiciens, objectum facit judicari quod non est, secundum corporalem visionem. Et hoc docetur in parte necromantiae quae dicitur de praestigiis ab Hermogene et Phileto necromanticis: et ponuntur ibi carmina et invocationes daemonum ad hoc ordinata.” Summa theologiae, II.viii.30, mem. II, p. 327.

“Qui autem incantationi student, dicunt ipsam fugare fulmen tonitrui: et ideo in tectis plantatur.” De vegetabilis et plantis VI.ii.3.

“Mathematicus autem dupelx est. Mathesis enim idem est quod scientia de separatis, et abstractis: quae licet secundum esse suum naturale sint in rebus motui subiectis, tamen diffinitione abstracta considerantur: sicut est tota quadrivii scientia. Et hoc est non reprehensibile, sed laudabile. Aliter dicitur Mathesis producta media syllaba, idem quod divinatio per cursus siderum. Et haec aliquando est bona, et aliquando mala: sicut et ipsi dicunt qui scientiam noverunt. Si quis enim prognasticatur per stellas de his quae non subjacent nisi ordini causarum naturalium, et sua pronosticatio est de eis secundum quod ordini illi subjacent, et non extendit se ad illa eadem, nisi ea tenus, quo inclinat ad ea primus ordo naturae qui est in situ stellarum et circulo, non male facit: sed potius utiliter a multis cavet nocumentis, et promovet utilitates. Qui autem non consideratis omnibus, praenuntiat et de his quae futura sunt, aliter quam dictum est, trufator est et tyrannus, et abjiciendus.” Super Mattheum II, 1, pp. 61-2.

“AD ID quod quaeritur de operibus mathematicorum, hic dicitur communiter secundum verba Augustini, quod cavenda sunt praecipue in imaginibus et annulis et speculis et characteribus, ne inducatur usus idoloatriae, ut supra determinatum est.” In secundum sententiarum, VII.L.12., p. 164.

“Et ideo dixit Hermes, ‘Deus deorum non propie percipi nomine proprio, sed vix mente attingitur ab his qui a corpore per longum studium separantur.’” De intellectu et intelligibili, II.i.9, p.517a. Asclepius I. 3c-4,

“Fuerunt autem aliqui qui etiam virtutes speciales lapidibus dabant, et hoc ab anima lapidum esse dicebant, et sunt quidam Pythagoricoum. Hi enim dicunt solius anima esse hoc, et non in una materia tantum, sed ab una extendi in aliam per operationes animales: sicut homo ad intelligibilia extendit intellectum, etiam imaginationem ad imaginabilia. Et hoc modo dicunt animam unius hoDe mineralibus,is vel alterius animalis egredi et ingredi in alterum, et fascinare ipsum, et impedire operationes ipsius: propter quod praecipiunt in operationibus cavere et declinare oculum fascinantem.” De mineralibus, II.i.1, p. 24.

“Similiter autem est de Socrate, qui fidem magnam ponebat in somniorum divinatione, et hanc dixit esse unam de principalibus scientiis, ut videlicet scientia haberetur de somniorum conjecturatione. Plato autem cum Socrate concordare videtur, sicut magister cum discipulo: sicut enim narrat Apuleius Modenensis in libro de Dogmate Platonis, etiam Socrates per somnium instructus Platonem puerum in discipulum assumpsit.” De somno et vigilia, III.i.1, p. 178.

“…quoniam licet sine magicis et astronomicis non possit ars interpretandi somnia adipisci, tamen solis physicis sufficienter scitur ex quibus et qualibus simulacris consistit somnium de quo debet esse divinatio: et hoc neque ab Aristotele, neque a Philosophis quidquam determinatum est.” De somno et vigilia III.i.1, p. 178a.

“…et ista sunt somnia quae sapientes interpretatntur, et ad quae inventa est ars interpretandi in scientiis magicis.” De somno et vigilia III.i.10, p. 191b.

“Sicut quando somno sensus ligantur, refluunt phantasmata ad organa sensus, et aliquando fiunt vera somnia proprie sicut res se habent et fiunt intelligentiae clarae, ita fit aliquando aversis sensibus et per revocationum sensuum ad interiora ligamentum sensuum in vigilia: et tunc aut per simulacrum, aut per propria sicut res est, aut per illustrationem intelligentiae apparitiones fiunt verae et falsae, quae visiones a physicis appellantur, quibus maximus usus est in magicis: illi enim student in talibus apparitionibus praecipue, et in quibusdam quae sumpta sensus claudant et stupefaciunt, et ad apparitiones quae tunc fiunt, conjiciunt futura.” De somno et vigilia, III.i.3, p. 181a.

No comments:

Post a Comment