Quemadmodum amatores ab ipsa pulchritudine quae circa sensum apparet ad divinam paulatim pulchritudinem ratione progrediuntur, sic et sacerdotes antiqui, cum considerarent in rebus naturalibus cognationem quandam compassionemque aliorum ad alia et manifestorum ad vires occultas et omnia in omnibus invenirent, sacram eorum scientiam condiderunt. Agnoverunt enim et in infimis suprema et in supremis infima: in coelo quidem terrena secundum causam modoque coelesti; in terra vero coelestia sed modo terreno. Nam unde putamus plantas illas quas heliotropias nominant, id est, selsequias, ad solis motum solem versus moveri, sed selinetropias, id est, lunisequas, ad lunam verti? Nempe cuncta precantur hymnosque concinunt ad ordinis sui duces, sed alia quidem intellectuali modo, alia rationali, alia naturali, alia vero sensibili modo. Itaque solsequia quomodocunque potest movetur ad solem. Ac si quis posset audire pulsationem ab ea in aeris circuitu factam, profecto illum quendam per euismodi sonum erga regem suum compositum animadverteret qualemcunque potest planta conficere. Quamobrem in terra quidem aspicere licet solem et lunam sed pro qualitate terrena, in coelo autem plantas omnes et lapides et animalia pro coelesti natura vitam habentia intellectualem. Quae quidem veteres contemplati, aliis coelestium alia terrenorum adhibuerunt, unde divinas virtutes in locum inferiorem ob quandam similitudinem deduxerunt. Nempe similitudo ipsa sufficiens causa est ad res singulas invicem vinciendas. Si quis enim canapim sive papirum calefaciat, deinde subigat lucernae proximae, etiamsi non tangat videbit subito accensam canapim quamvis non tetigerit ignem accensionemque desuper ad inferiora descendere. Comparemus igitur canapim calefactam sive papirum cognationi cuidam inferiorum ad superiora; appropinquationem vero eius ad lucernam opportuno usui rerum pro tempore, loco, materia; processum ignis in canapim praesentiae divini luminis ad id quod potest capere; accensionem denique canapis deificationi, mortalium materialiumque illustrationi, quae deinde feruntur sursum instar accensae canapis ob quandam seminis divini participationem. Quid vero de lotho dicam? Lothus implicat quidem in se folia ante solis exortum, oriente vero sole explicat paulatim; et quatenus sol ad mediam coeli ascendit plagam, eatenus pandit folia; quatenus vero a medio petit occasum, gradatim folia contrahit. Videtur haec non minus dilatatione contractioneque foliorum honorare solem quam homines genarum gestu motuque labiorum. Non solum vero in plantis quae vestigium habent vitae sed etiam in lapidibus aspicere licet imitationem et participationem quandam luminum supernorum, quemadmodum helitis lapis radiis aureis solares radios imitatur. Lapis autem qui vocatur coeli oculus vel solis oculus figuram habet similem pupillae oculi, atque ex media pupilla emicat radius. Lapis quoque selinitus, id est, lunaris, figura lunae corniculari similis, quadam sui mutatione lunarem sequitur motum. Lapis deinde helioselinus, id est, solaris lunarisque, imitatur quodammodo congressum solis et lunae figuratque colore. Sic divinorum omnia plena, terrena quidem coelestium, coelestia vero supercoelestium, proceditque quilibet ordo rerum usque ad ultimum. Quae enim super ordinem rerum colliguntur in uno, haec deinceps dilatantur in descendendo, ubi aliae animae sub numinibus aliis ordinantur. Deinde et animalia sunt solaria multa, velut leones et galli, numinis cuiusdam solaris pro sua natura participes, unde mirum est quantum inferiora in eodem ordine cedant superioribus quamvis magnitudine potentiaque non cedant. Hinc ferunt gallum timeri a leone quamplurimum et quasi cole, cuius rei causam a materia sensuque assignare non possumus sed solum ab ordinis superni contemplatione. Quoniam videlicet praesentia solaris virtutis convenit gallo magis quam leoni, quod et inde apparet quia gallus quasi quibusdam hymnis applaudit surgenti soli et quasi advocat quando ex anthipodum medio coelo ad nos reflectitur. Et quandoque nonulli solares angeli apparuerunt formis huiusmodi praediti, atque cum ipsi in se sine forma essent, nobis tamen, qui formati sumus, occurrerunt formati. Nonnunquam etiam daemones visi sunt solares leonina fronte quibus, cum gallus obiiceretur, repente disparuerunt. Quod quidem inde procedit quia semper quae in eodem ordine constituta inferiora sunt reverentur superiora, quemadmodum plerique intuentes virorum imagines divinorum hoc ipso aspectu vereri solent turpe aliquid perpetrare. Ut autem summatim dicam, alia ad revolutiones solis correvolvuntur, sicut plantae quas diximus; alia figuram solarium radiorum quodammodo imitantur, ut palma dactylus; alia igneam solis naturam, ut laurus; alia aliud quiddam. Videre sane licet proprietates quae colliguntur in sole passim distributas in sequentibus in solari ordine constitutis, scilicet angelis, daemonibus, animis, animalibus, plantis atque lapidibus. Quo circa sacerdotii veteris auctores a rebus apparentibus superiorum virum cultum adinvenerunt dum alia miscerent, alia purificarent. Miscebant autem plura invicem quia videbant simplicia nonnullam habere numinis proprietatem, non tamen singulatim sufficientem ad numinis ipsius ad advocationem. Quamobrem ipsa multorum commixtione attrahebant supernos influxus, atque quod ipsi componendo unum ex multis conficiebant, assimilabant ipsi uni quod est super multa. Constituebantque statuas ex materiis multis permixtas, odores quoque compositos, colligentes arte in unum divina symbola reddentesque unum tale quale divinum existit secundum essentiam, comprehendens videlicet vires quamplurimas quarum quidem divisio unamquamque debilitavit, mixtio vero restituit in exemplaris ideam. Nonnunquam vero herba una vel lapis unus ad divinum sufficit opus. Sufficit enim enebron, id est, carduus, ad subitam numinis alivuius apparitionem; ad custodiam vero laurus, raccinum, id est, genus virgulti spinosum, cepa squilla, corallus, adamas, iaspis, sed ad praesagium cor talpae, ad purificationem vero sulphur et aqua marina. Purificat enim sulphur quidem propter odoris acumen, aqua vero marina propter igneam portionem. Et animalia in deorum cultu diis congrua adhibebant, caeteraque similiter. Quamobrem ab iis atque similibus incipientes, primum potentias daemonum cognoverunt, videlicet eas esse proximas rebus actionibusque convocarunt. Deinde a daemonibus ad ipsas deorum vires actionesque processerunt, partim quidem docentibus daemonibus addiscentes, partim vero industria propria interpretantes convenientia symbola, in propriam deorum intelligentiam ascendentes, ac denique posthabitis naturalibus rebus actionibusque ac magna ex parte daemonibus, in deorum se consortium receperunt.
from Brian Copenhaver's paper on Hermes and Proclus in Renaissance Magic
No comments:
Post a Comment