Wednesday, March 30, 2011

Plato's Timaeus translated into Latin by Calcidius

CALCIDIUS:
TIMAEI PLATO

PRAEFATIO

Isocrates in exhortationibus suis uirtutem laudans, cum omnium bonorum
totiusque prosperitatis consistere causam penes eam diceret, addidit
solam esse quae res impossibiles redigeret ad possibilem facilitatem.
Praeclare; quid enim generosam magnanimitatem uel aggredi pigeat uel
coeptum fatiget, ut tamquam uicta difficultatibus temperet a labore?
Eadem est, opinor, uis amicitiae parque impossibilium paene rerum
extricatio, cum alter ex amicis iubendi religione, alter parendi uoto
complaciti operis adminiculentur effectui. Conceperas animo florente
omnibus studiis humanitatis excellentique ingenio tuo dignam spem
prouenturi operis intemptati ad hoc tempus eiusque usum a Graecis
Latio statueras mutuandum. Et quamquam ipse hoc cum facilius tum
commodius facere posses, credo propter admirabilem uerecundiam, ei
potius malueris iniungere quem te esse alterum iudicares. Possemne,
oro te, quamuis res esset ardua, tanto honore habito de quo ita
senseras iniunctum excusare munus et, qui numquam ne in sollemnibus
quidem et usitatis uoluntatibus ullum officium recusassem, huic tanto
tamque honesto desiderio contradicere, in quo declinatio speciosi
muneris excusatione ignorationis callida esset scientiae futura
simulatio? Itaque parui certus non sine diuino instinctu id mihi a te
munus iniungi proptereaque alacriore mente speque confirmatiore primas
partes Timaei Platonis aggressus non solum transtuli sed etiam partis
eiusdem commentarium feci putans reconditae rei simulacrum sine
interpretationis explanatione aliquanto obscurius ipso exemplo
futurum. Causa uero in partes diuidendi libri fuit operis prolixitas,
simul quia cautius uidebatur esse, si tamquam libamen aliquod ad
degustandum auribus atque animo tuo mitterem; quod cum non
displicuisse rescriberetur, faceret audendi maiorem fiduciam.


PARS PRIMA TIMAEI PLATONIS

SOCRATES TIMAEUS HERMOCRATES CRITIAS

SOCRATES. Unus duo tres; quartum e numero, Timaee, uestro requiro, ut,
qui hesterni quidem epuli conuiuae fueritis, hodierni praebitores
inuitatoresque ex condicto resideatis.

TIMAEUS. Languor eum repente, ut fit, ortus moratur. Nec enim sponte
se tali coetu tantaeque rei tractatu et communicatione fraudaret.

SOCRATES. Ergo tui et item horum erit officii complere id quod deest
participis absentia.

TIMAEUS. Aequum postulas. Denique enitemur omnes pro uiribus; neque
enim fas est laute acceptos heri minoris tibi apparatus repraesentare
conuiuium.

SOCRATES. Tenetis certe memoria praescriptam uobis a me tractatus
normulam.

TIMAEUS. Partim tenemus; in quibus porro nutabit memoria, praesens
ipse in tempore suggeres. Immo, nisi erit molestum, breuiter ab
exordio dicta demum retexe, quo digestus ordo solidetur.

SOCRATES. Ita fiet. Cardo, nisi fallor, disputationis hesternae res
erat publica, qualis mihi quibusque institutis et moribus ciuium
uideretur optima.

TIMAEUS. Nobis certe qui audiebamus, o Socrate, ad arbitrium probata.

SOCRATES. Quid illud? Nonne inter initia cultores agrorum caeterarumque
artium professores a destinata bellicis negotiis iuuentute secreuimus?

TIMAEUS. Sic factum est.

SOCRATES. Tributo nempe caeteris quod cuique eximium a natura datum est
solis his qui pro salute omnium bella tractarent unum hoc munus
iniunximus protegendae ciuitatis uel aduersum externos uel aduersum
intestinos ac domesticos hostes, mitibus quidem iudiciis erga
oboedientes, utpote consanguineos naturaque amicos, asperis autem
contra armatas acies in congressionibus Martiis, biformi siquidem
natura praeditos, in tutela patriae ciuiumque ferociores, porro in
pacis officiis religione sapientes proptereaque mites suis, aduersum
alienigenas feroces.

TIMAEUS. Memini.

SOCRATES. Quid? Huius ipsius ancipitis naturae magisterium et quasi
quandam nutricationem nonne in exercitio corporum gymnasiorumque
luctamine, animorum item placiditatem constituebamus in delinimentis
et affabilitate musicae caeterarumque institutionum quas adulescentes
ingenuos scire par est?

TIMAEUS. Ita.

SOCRATES. At uero hac educatione altis auri argentique et
supellectilis caeterae possessionem cuiusque propriam nullam esse aut
existimari licere praediximus sed sola mercede contentos, exhibentibus
quorum salutem tuerentur, uti communiter tanta quae satis sit
occupatis erga custodiam communis salutis et a caetera functione operis
cessantibus.

TIMAEUS. Dicta haec omnia in istum modum sunt.

SOCRATES. De feminis quoque opinor habitam mentionem, quod similes
eiusdemque naturae maribus conueniat effingi sine ulla mo rum
differentia, quo uterque sexus isdem et communibus institutis regatur.
Quid de procreandis suscipiendisque liberis? An uero hoc ita ut
caetera, quae praeter opinionem hominum consuetudinemque uitae dici
uidentur, memorabile uiuaciorisque tenacitatis de existimandis
communibus nuptiis communique prole, si suos quisque minime
internoscat affectus proptereaque omnes omnibus religionem
consanguinitatis exhibeant, dum aequales quidem fratrum et sororum
caritate beniuolentiaque ducantur, maioribus uero parentum religio
eorumque antiquioribus auorum exhibeatur atque atauorum reuerentia
infraque filiis et nepotibus debita caritas atque indulgentia
conualescat?

TIMAEUS. Haec quoque facilia memoratu et a nobis retinentur optime.

SOCRATES. Quid illud, quod sine odio atque aemulatione nubentium
melioribus procis melius moratae uirgines sortito obueniant,
inferiores porro inferioribus? Non tenetis saluberrimam sortis fraudem
curantibus in utroque sexu praefectis nuptiarum, quo suam quisque
fortunam sortis improsperam culpet nec praelationem doleat alterius?

TIMAEUS. Hoc quoque memoria tenemus.

SOCRATES. Illud etiam promulgatum puto, lectorum fetus parentum summa
cura, utpote naturale bonitatis priuilegium praeferentes, alendos.

TIMAEUS. Id ipsum.

SOCRATES. Caeteros alii cuidam usui patriae futuros processuque
aetatis eorum nihilo remissiore cura notanda pueritiae et item
adulescentiae merita, quo tam ex secundi ordinis populo prouehantur ad
primum ordinem propugnatorum qui merebuntur quam ex his qui a parentum
uirtute degenerauerint ad secundae dignitatis ordinem relegentur.
Ecquid ergo, Timaee, satis uidetur factum recepto cunctis partibus
orationis hesternae strictim licet compendioque decursis an aliquid
etiam uultis addi?

TIMAEUS. Nihil sane.

SOCRATES. Scisne igitur, quid ego de ista re publica sentiam quodue
et quantum animi desiderium feram?

TIMAEUS. Quid illud?

SOCRATES. Ut si quis uisis eximiae pulchritudinis ac uenustatis
animalibus pictis uel etiam uiuentibus quidem sed immobiliter
quiescentibus motus actusque et certamen aliquod eorum spectare
desideret, sic ego nunc informatae urbis adumbrataeque sermone populum
agentem aliquid cum finitimis ciuitatibus in pace aut bello dignum
tanta fama et educatione magna quadam expectatione deposco. Quippe
fateor, o Critia et Hermocrate, non eum esse me qui tantam indolem
digne laudare possim. Nec mirum non posse me, quando nec ueteres
quidem auctores uel praesentis saeculi poetas posse confidam, non quo
contemnam poeticam nationem, sed quod euidens perspicuumque sit
imitandi peritos ea demum aemulari posse perfecte quorum ab ineunte
aetate habeant usum experientiamque et in quibus propemodum sint
educati, at uero incogniti moris peregrinaeque insti|tutionis
imitationem effictam, praesertim oratione seu uersibus, praeclaris
licet praestantibusque ingeniis esse difficilem. Sophistas quoque
uerborum agmine atque inundatione sermonis beatos iudico, uereor tamen
ne, ut sunt uagi palantesque nec certis propriis que sedibus ac
domiciliis, philosophorum mores et instituta ciuilis prudentiae ne
coniectura quidem assequi ualeant nec demonstrare caeteris, cuius modi
esse debeant officia pacata et item in bellis fides prouecti ad
sapientiam populi. Superest igitur solum uestrae eruditionis ingenium
nutritum cura publica philosophiaeque naturali studio flagrans,
siquidem Timaeus iste ex Locris, quae urbs Italiae flos est,
nobilitate diuitiis rerum gestarum gloria facile princeps idemque ad
hoc tempus arcem obtineat amoris sapientiae; Critiam uero, utpote
ciuem, sciamus in studiis humanitatis omnibus apprime uigere; de
Hermocratis porro natura educationeque facta et accommodata rebus his
de quibus agimus explicandis dubitare nullum puto. Ideoque iubentibus
uobis hesterno die facile parui quaeque mihi uisa sunt de publicis
disserenda esse impigre sum executus illud cogitans reliquas partes
instituti operis a nullo commodius posse explicari. Denique impleto
competenter officio finitoque sermone contendi a uobis quoque mutuum
fieri uosque imperatum munus recepistis; et adsum, ut uidetis, paratus
ad desponsam dapem.

HERMOCRATES. Nos quoque omnes, ut pollicitus est modo
Timaeus, iniunctum nobis a te munus pro uiribus exequemur, praesertim
cum nulla excusandi competat ratio; namque et praeterito die mox
conuentu soluto cum ad hospitium rediremus quo suscepti a Critia sumus
et ibidem postea de ipsa re habuimus tractatum non otiosum. Hic igitur
nobis ex historia uetere narrationem recensuit quam uelim, Critia,
repetas, ut, cum cognouerit Socrates, aestimet sitne futura utilis ad
imperatae remunerationis effectum.

CRATES. Sic fieri conuenit, si tertio consorti muneris Timaeo non
aliter uidetur. Audi, o Socrate, miram quidem sed plenam fidei
ueritatisque rem, ut e numero septem sapientium primarius Solo
recensebat, quem aui mei et consortis in nomine Critiae fuisse aiunt
admodum familiarem. Quo referente puer ego accepi res gestas huius
urbis memorabiles diuturnitate interituque hominum annullatas
euanuisse, inter quas unam prae caeteris illustrem, cuius fiet
commemoratio, quo tam penes te gratia collocetur quam debita deae,
cuius hodierna pompa est, instauretur ueneratio. Narrabat ergo grandis
natu, ut qui ad nonagesimum iam propmquaret annum, me tunc agente
annos decem, publicis caerimoniis celebri die orta causa
commemorationis ex Solonis uersuum cantilena; erat enim sollemne
familiae nostrae festis diebus nos pueros ad certamen memoriae
propositis inuitare praemiis puerilibus. Multis ergo carminibus tam
ueterum quam nouorum poetarum memoriter pronuntiatis, inter quae
Solonis aliquanto pluribus, ut quae nouitas commendaret ad gratiam,
memini quendam, siue quod ita iudicaret seu quod uellet Critiam
promereri, dixisse plane Solonem uideri sibi non solum prudentia
caeteris laude dignis, sed etiam carminibus praestitisse. Igitur senex,
ualde enim memini, laetatus eximie, "Quid, si non perfunctorie sed
dedita opera poeticam fuisset," inquit, "executus Solo, mi Amynander,
uel sermonem quem ab Aegypto reuersus instituerat implesset, a quo
quidem seditionibus caeteraque intemperie ciuilis dissensionis
irnpediente desciuit? Non opinor minorem Hesiodo uel Homero futurum
fuisse." Et ille "Quinam iste fuit, o Critia, sermo uel qua de re
institutus?" "De maximo", inquit, "eximiae uirtutis et famosissimo
titulo quem gessit haec ciuitas, cuius extincta memoria est tam morte
eorum qui gesserunt quam impendio temporis." "Dic, quaeso,,, inquit,
"o Critia, quod illud opus et quatenus actum et a quibus compertum
Solo tuus recensebat." "Est", inquit, "Aegypti regio Delta, cuius e
uertice Nili scinduntur fluenta, iuxta quam Sais nomine ciuitas magna,
quam regit mos uetus lex Saitica nuncupatus. Ex hac urbe Amasis fuit
imperator. Conditor uero deus urbis Aegyptia lingua censetur Neuth,
Graeca dicitur Athena. Ipsi porro homines amatores Atheniensium
istiusque urbis cognatione se nobilitari prae se ferunt. Quo Solo
profectum se satis hospitaliter honoratum esse referebat expertumque
liquido, quod de uetustatis memoria nullus nostrae nationis uir ne
tenuem quidem habeat scientiam. Denique cum in conuentu sacerdotum,
penes quos praecipua sit memoria uetustatis, eliciendi studio quae
scirent uerba faceret de antiquissimis historiis Athenarum, Phoroneo
et Nioba, postque inundationem mundi de Pyrrha et Deucalione,
studioseque prosequi pergeret prosapiam renouatae gentis hu manae
usque ad memoriam parentum annorumque numerum recenseret, inrisum se
esse a quodam ex sacerdotibus qui diceret: "O Solo, Graeci pueri
semper estis nec quisquam e Graecia senex." Cur istud diceret
percontatum Solonem. "Quia rudi nouellaque estis memoria semper nec
est," inquit, "ulla penes uos cana scientia. Nec immerito; multae
quippe neces hominum partim conflagratione partim inundationibus
uastantibus acciderunt. Denique illa etiam fama, quae uobis quoque
comperta est, Phaethontem quondam, Solis filium, affectantem officium
patris currus ascendisse luciferos nec seruatis sollemnibus
aurigationis orbitis exussisse terrena ipsumque flammis caelestibus
conflagrasse, fabulosa quidem putatur, sed est uera. Fit enim longo
interuallo mundi circumactionis exorbitatio, quam inflammationis
uastitas consequatur necesse est. Tunc igitur hi qui in siccis et
editis locis mansitant magis pereunt quam uicini litoribus et fluuiis;
nobis porro Nilus cum in plerisque rebus salutaris tum aduersum huius
modi pericula meatu inriguo perennique gurgite obiectus arcet exitium.
Item cum terra erit humore abluenda, pastores quidem uestri montium
edita capessentes periculo non continguntur, at uero ciuitates in
planitie sitae cum populis suis rapiuntur ad maria; quibus periculis
regio ista minime contingetur, non enim ut in caeteris regionibus humor
in planitiem superne manat, sed ex imo per eandem planitiem tranquillo
reditu stagnis detumescentibus remanat. Quae causa monumentorum
publicorum priuatorumque perseuerantiam nutrit studioseque tam nostrae
nationis rerum gestarum memoria quam caeterarum gentium, quas uel fama
nobis per cognitionem tradit, descripta templorum custodiis
continetur. Apud uos et caeteros nunc plane et nuper refectae
monumentorum aedes ictae caelesti demum liquore procumbunt
inuolutaeque litteris publicis cum antiquioris historiae memoria
dissipantur, ut necesse sit nouo initio uitae nouoque populo nouam
condi memoriam litterarum. Qua ratione fit, ut neque uestras proprias
res antiquas nec aliorum sciatis eaque ipsa, quae recensere memoriter
arbitrabare non multum distant a puerilibus fabulis, principio quod
unius modo memineris inundationis, cum infinitae praecesserint, dehinc
quod optimum uestrorum maiorum genus nesciatis ex quo tu et
Athenienses caeteri estis exiguo semine facti tunc superstite publicae
cladi. Fuit enim olim Atheniensium ciuitas longe caeteris praestans
morum bonitate ac potentia uirium belloque et pace memoranda eiusque
opera magnifica omnem, sicut nos accepimus, quamuis praeclarae gloriae
illustrationem obumbrantia". Tum admiratum Solonem orare atque
obsecrare, ut sibi omnia sacerdos de ueteribus ciuibus reuelaret et
illum "Nulla est inuidia" respondisse, "praesertim cum et tibi sit
mos gerendus et honor debitus amicae ciuitati referendus et id me
facere cogat ueneratio deae quae utramque urbem condidit educauit
instituit, priorem uestram annis fere mille ex indigete agro et
Uulcanio semine, posteriorem hanc nostram octo milibus annis post, ut
sacris delubrorum apicibus continetur. De his ergo maioribus uestris
audies, o Solo, qui ante nouem milia annorum uixerunt, quibus sint usi
legibus quamque amplis et quam praeclaris facinoribus nobilitati; si
probationem desiderabis, post ex otio sacras litteras recensebimus. Ac
primum leges intuere; fors enim multa reperies indicia germanitatis,
uel quod sacerdotiis praediti separatim a caetero populo manent, ne
contagione aliqua profana castitas polluatur, uel quod uaria opificum
genera ita inter se discreta sint, ut promisce nullus operetur.
Pastores uero et item penes quos est uenandi colendique ruris
exercendique scientia, disparatas sedes habent a propugnatorum
armataeque iuuentutis castris et insignibus ipsorumque insignium idem
usus et differentia tam hic quam apud uos etiamnunc habetur: clipeorum
tegmen, thoracum indumenta, iaculorum amentata missilia. Prudentiae
uero curam ubi maiorem leges habendam sanciunt aut honestas apud quos
tantam dignitatem obtinet in uitae muneribus et officiis? Quid
diuinatio? Quid medela? Nonne ad homines instinctu conditricis deae
commeauerunt? Hac quippe exornatione priorem uestram urbem sepsit
honestauitque numen quod condidit, electo salubri subtiliumque
ingeniorum et prudentiae feraci loco. Utpote enim bellicosa et sapiens
dea regionem eligendam censuit talem, quae sui similes esset uiro
seditura. His ergo legibus uel hone stioribus et iam institutis ad
omnem uirtutem eruditi ueteres Athenienses, utpote diuinae prosapiae
germani, maximis et ultra humanae gloriae captum titulis laudum
nobilitati sunt. E quibus unum eminens et praedecorum facinus in
monumentis ueteribus inuenimus: immanem quondam iniuriis et
inexpugnabilem numero manum, quae prope iam cunctam Europam atque
Asiam subegisset, a uestris legionibus esse deletam ex Atlantico mari
bellum omnibus gentibus et nationibus inferentem. Tunc enim fretum
illud erat, opinor, commeabile habens in ore ac uestibulo sinus
insulam, quod os a uobis Herculis censetur columnae; quae quidem
insula fertur aliquanto maior fuisse quam Libya atque Asia. Simul ergo
per eam perque contiguas alias insulas iter tunc illud agentibus
commeatus patebat usque ad defectum insularum et initium terrae
continentis, uicinae uero mari; quippe hoc intra os siue Herculeas
columnas fretum angusto quodam litore, in quo etiam nunc portus
ueteris apparent uestigia, diuiditur a continenti, at uero illud
pelagus immensae atque inaestimabilis magnitudinis uerum mare. Igitur
in hac Atlantide insula maxima et admirabilis potentia extitit regum
omnem insulam finitimasque alias obtinentium maximaeque parti
continentis dominantium, siquidem tertiae mundi parti, quae Libya
dicitur, usque ad Aegyptum imperarunt, Europae uero usque ad Tyrrhenum
mare. Quae quidem uis potentiaque collecta et armata nostram, o Solo,
uestramque regionem, ho'c amplius eas gentes quae intra Herculis
columnas consistunt adoriri et expugnare gestiit. Tunc ergo uestrae
ciuitatis uirtus ultra omnem gloriam enituit, quod pro communi omnium
salute ac libertate desperantibus deserentibusque metu communem
custodiam cunctis magnitudine animi bellicisque artibus assecuta est,
ut per extrema discrimina erumpens hostes humani generis primo
fugaret, dehinc funderet, libertatem subiugatis redderet, intactos in
sua genuinaque libertate seruaret. Neque ita multo post accidit, ut
motu terrae et illuuione diei noctisque iugi praeclara illa uestra
militaris iuuentus periret et Atlantis insula tota sine indicio
prioris existentiae submergeretur, nisi quod pelagus illud pigrius
quam caetera crasso dehiscentis insulae limo et superne fluctibus
concreto habetur."

Haec sunt, o Socrate, quae Critias uetus a Solone sibi relata et
exposita narrauit. Sed cum praeterito die de rebus publicis deque
pacatis officiis militaribusque tractares, subiit quaedam me ex
recordatione miratio non sine deo dici quae diceres, siquidem, quam
constituebas oratione rem publicam, eadem aut certe proximae
similitudinis uideretur ei quam ex Critiae relatione compereram;
reticui tamen ueritus ne, si quaesitum aliquid a me foret, dehinc
obliuionis incommodo minime expedirem, ridiculus essem maluique apud
memet ipsum de memoria prius experiri. Ex quo factum est, ut cito
consentirem imperio tuo, quod confidebam facile me, si recordatione
memoriam exercuissem, posse reminisci. Itaque, ut hic modo dixit, tam
hesterno i die post digressum protinus ad praesentes retuli quam
nocturnis uigiliis omnia scrutinabundus recuperaui certumque illud
expertus sum tenaciorem fore memoriam eorum quae in prima aetate
discuntur. Quippe haud confidam quae pridie audierim an referre possim
postridie, cum quae puer cognouerim incolumi memoria plane retexam;
nisi forte maior in illa aetate cognitionis delectatio altius insignit
mentibus cognita, fors etiam quod studiosa senis et assidua relatio
meracam quandam et inobsoletam infecerit animo notam. Quare ut id ad
quod omnia quae dicta sunt pertinent eloquar, dicere sum paratus, non
ut narrationem retexam, sed ut ostendam rem publicam et populum
sermone Socratis hesterna disputatione adumbratum non picturatam
effigiem beatae ciuitatis, sed uere beatam ciuitatem et uiuum populum
quondam fuisse propugnatoresque, quos iste instituebat ad tolerantiam
laborum uirtutemque animi gymnasiis et musica mansuetudine, maiores
nostros fuisse, quos ille sacerdos Aegyptius praedicaret, quando facta
eorum nutrimentis ab hoc memoratis institutisque conueniant. Imperato
quippe nobis a Socrate muneri non aliter satisfieri posse arbitror
nisi consensu omnium participum officii recepti probabitur illam quam
Socrates uario sermone depinxit urbem ueteres Athenas fuisse. Quare,
mi Socrate, fieri huiusce modi remuneratione contentus aestima.

SOCRATES. Nullam uero aliam, Critia, magis approbo quam istam ipsam
quae est propria praesentium feriarum, magnificum uero illud non
fictam commenticiamque fabulam, sed ueram historiam uitae possibilis
fato quodam a me uestris animis intimatam. Quare fortuna prosperante
pergite iter institutae orationis; ego, ut probum auditorem decet,
attento silentio mentem atque aures parabo.

CRATES. Etiamne consideras, o Socrate, si est commoda dispositio
debiti apparatus tibi? Placuit enim nobis Timaeum quidem, utpote in
astronomia caeteris eminentem naturaeque rerum arcana rimatum, principe
loco dicere orsum a mundi sensibilis constitutione usque ad genus
hominum generationemque, me uero susceptis ab hoc hominibus eiusdem
oratione formatis, tua porro ad egregiam frugem imbutis et eruditis
legum sanctiore moderamine, iuxta Solonem uero uel sacros Aegyptiorum
libros reuocare ciues clarissimos ueteres et ante hos constituere
spectaculum uenerabile populi, quem inundatione submersum profundo
maris Aegyptiorum monumentorum fama celebrauit, atque ita ut de
maioribus nostris sermonem contexere.

SOCRATES. Ne ego magnifice sum inuitatus hodie, ut ex ordinatione
apparatus intellegi datur. Ergo age, Timaee, deliba coeptum uocata, ut
mos est, in auxilium diuinitate.

TIMAEUS. Vere, mi Socrate, nam cum omnibus mos sit et quasi quaedam
religio, qui uel de maximis rebus uel de minimis acturi aliquid sunt,
precari ad auxilium diuinitatem, quanto nos aequius est, qui
uniuersitatis naturae substantiaeque rationem praestaturi sumus,
inuocare diuinam opem, nisi plane saeuo quodam furore atque
implacabili raptamur amentia. Sit igitur meis precibus comprehensum
maxime quidem, ut ea dicantur a nobis quae placeant deo, tum ut nobis
quoque ipsis consequenter propositoque operi decenter profemur et,
quatenus uos quidem facile assequamini, ego iuxta anticipatam animo
speciem orationis expediam.

Est igitur, ut mihi quidem uidetur, in primis diuidendum, quid sit
quod semper est, carens generatione, quid item quod gignitur nec est
semper, alterum intellectu perceptibile ductu et inuestigatione
rationis, semper idem, porro alterum opinione cum inrationabili sensu
opinabile proptereaque incertum, nascens et occidens neque umquam in
existendi condicione constanti et rata perseuerans. Omne autem quod
gignitur ex causa aliqua necessario gignitur; nihil enim fit, cuius
ortum non legitima causa et ratio praecedat. Operi porro fortunam dat
opifex suus; quippe ad immortalis qui dem et in statu genuino
persistentis exempli similitudinem atque aemulationem formans operis
effigiem honestum efficiat simul crum necesse est, at uero ad natiuum
respiciens generatumque contemplans minime decorum. Omne igitur caelum
uel mundus seu quo alio dignatur nomine -- faciendum est enim, quod in
omni tractatu fieri decet, ut inter initia consideretur, quid sit quo
de agitur; item mundus fueritne semper citra exordium temporis an sit
originem sortitus ex tempore, considerandum -- factus est, utpote
corporeus et qui uideatur atque tangatur, cuncta siquidem huius modi
sensilis corporeaeque naturae, sensilia porro ea quae opinio sensu
aliquo commota praesumit eaque omnia facta sunt habentque ex aliqua
generatione substantiam; at uero ea quae fiunt habere auctorem suum
constitit. Igitur opificem genitoremque uniuersitatis tam inuenire
difficile quam inuentum impossibile digne profari. Certe dubium non
est, ad cuius modi exemplum animaduerterit mundani operis fundamenta
constituens, utrum ad immutabile perpetuamque obtinens prop rietatem
an ad factum et elaboratum. Nam si est -- ut quidem est --
pulchritudine incomparabili mundus, opifexque et fabricator eius
optimus, perspicuum est, quod iuxta sincerae atque immutabilis
proprietatis exemplum mundi sit instituta molitio, sin uero, quod ne
cogitari quidem aut mente concipi fas est, ad elaboratum. Quod cum sit
rationis alienum, liquet opificem deum uenerabilis exempli normam in
constituendo mundo secutum -- quippe hic generatorum omnium
speciosissimus, ille auctor maximus -- operisque sui ratione
prudentiaque his quae semper eadem existunt accommodatus imago est,
opinor, alterius. Et quoniam rationem originis explicare non est
facile factu, distinguendae sunt imaginis exemplique naturae. Causae
quae, cur unaquaeque res sit, ostendunt, earundem rerum consanguineae
sunt; ita constantis quidem generis stabilisque naturae et intellectui
prudentiaeque perspicuae rei causa et ratio constans perspicueque et
inexpugnabilis reperitur, at uero eius quae ad similitudinem
constantis perpetuaeque rei facta est ratio, utpote imaginis
imaginaria simulacrumque rationis, perfunctoriam similitudinem
mutuatur quantoque est melior essentia generatione, tanto fama et
opinionis incerto praestantior ueritas. Quare praedico iam nunc,
Socrate: si, dum de natura uniuersae rei disputatur, minime
inconcussas inexpugnabilesque rationes afferre ualuerim, ne miremini,
quin potius illud intuere, si nihilominus quam quiuis alius
consentaneas assertiones afferam; memento enim tam me qui loquor quam
uos qui iudicatis homines fore atque in rebus ita sublimibus mediocrem
explanationem magni cuiusdam esse onus laboris.

SOCRATES. Omnes tibi, o Timaee, ueniam largimur uolentes, et tamen
principium orationis admiror; superest, ut leges quoque sacri
certaminis exequaris.

TIMAEUS. Dicendum igitur, cur rerum conditor fabricatorque geniturae
omne hoc instituendum putauerit. Optimus erat, ab optimo porro inuidia
longe relegata est. Itaque consequenter cuncta sui similia, prout
cuiusque natura capax beatitudinis esse poterat, effici uoluit; quam
quidem uoluntatem dei originem rerum certissimam si quis ponat, recte
eum putare consentiam. Volens siquidem deus bona quidem omnia
prouenire, mali porro nullius, prout eorum quae nascuntur natura fert,
relinqui propaginem, omne uisibile corporeumque motu importuno
fluctuans neque umquam quiescens ex inordinata iactatione redegit in
ordinem sciens ordinatorum fortunam confusis inordinatisque praestare.
Nec uero fas erat bonitati praestanti quicquam facere nisi pulchrum
eratque certum tantae diuinitati nihil eorum quae sentiuntur, hebes
dumtaxat nec intellegens, esse melius intellegente, intellectum porro
nisi animae non prouenire. Hac igitur reputatione intellectu in anima,
porro anima in corpore locata, totum animantis mundi ambitum cum
ueneranda illustratione composuit. Ex quo apparet sensibilem mundum
animal intellegens esse diuinae prouidentiae sanctione.

Hoc ita posito quae sequuntur expedienda sunt: ad cuius
animantis similitudinem constituerit eum suus conditor. Speciali
quidem nemini similem -- siquidem perfectio in genere est, non in
specie, proptereaque mundus imperfectae rei similis minime perfectus
esset -at uero eius, in quo omnia genera et quasi quidam fontes
continentur animalium intellegibilium, siquidem animalium genera
mundus alter complectitur perinde ut hic nos et caetera subiecta uisui
et caeteris sensibus. Ergo intellegibili substantiae praecellenti
principalique naturae omnifariam quoque perfectae deus opifex gigni
simile uolens sensibile animal unum et uisibile constituit, naturae
suae conuenientia cuncta quae uita fruuntur intra conseptum et limitem
suum continens. Nunc, utrum recte mundum unum dixerimus an plures dici
oportuerit uel innumerabiles, etiam considerandum. Unum plane, quoniam
iuxta exemplum formatus est, id enim quod uniuersa continet
intellegibilia cum alio secundum esse non poterat; utrum enim ex
duobus contineret omnia non, opinor, liqueret nec esset unum et
simplex initium cuncta continens, sed coniugatio copulata. Ut igitur
exemplari, cuius aemulationem mutuabatur, etiam in numero similis
esset, idcirco neque duo nec innumerabiles mundi sed unicus a deo
factus est.

Et quia corpulentus uisibilisque et contiguus erat merito
futurus, sine igni porro nihil uisibile sentitur nec uero tangi
quicquam potest sine soliditate, soliditas porro nulla sine terra,
ignem terramque corporis mundi fundamenta iecit deus. Quoniamque nulla
duo sine adiunctione tertii firme et indissolubiliter cohaerent --
nexu enim medio extrema nectente opus est, nexus uero firmissimus ille
certe est, qui et se ipsum et ea quae secum uinciuntur facit unum --
hoc porro modus et congrua mensura partium efficit. Cum enim ex tribus
uel numeris uel molibus uel ulla alia potentia medietas imo perinde
quadrat ut summitas medio, rursumque ut imum medio, sic medietas
summo, tunc certe medietas a summo et item imo nihil differt rursumque
extimis illis ad medietatis condicionem atque ad eiusdem parilitatem
redactis cum medietas quoque extimorum uicem suscipit, fit, opinor, ut
tota materia una et eadem ratione societur eoque pacto eadem sibi
erunt uniuersa membra, quippe cum eorum sit una condicio; unis porro
effectis membris unum erit atque idem totum. Quare, si corpus
uniuersae rei longitudinem et latitudinem solam, crassitudinem uero
nullam habere deberet essetque huius modi, qualis est corporum
solidorum superficies, una medietas sufficeret ad semet ipsam
uinciendam et extimas partes. Nunc quoniam soliditate opus erat
mundano corpori, solida porro numquam una sed duabus medietatibus
uinciuntur, idcirco mundi opifex inter ignem terramque aera et aquam
inseruit libratis isdem elementis salubri modo, ut quae cognatio est
inter ignem et aera, eadem foret inter aera et aquam, rursum quae
inter aera et aquam, haec eadem in aquae terraeque societate
consisteret. Atque ita ex quattuor supra dictis materiis praeclaram
istam machinam uisibilem contiguamque fabricatus est amica partium
aequilibritatis ratione sociatam, quo immortalis indissolubilisque
esset aduersum omnem casum excepta fabricatoris sui uoluntate.

Igitur quattuor illa integra corpora et sine ulla delibatione ad mundi
continentiam sumpta sunt. Ex omni quippe igni et item totis illis
reliquis, aere aqua terra, constructus est nulla uel corporis uel
potentiae parte derelicta contemptaque, propterea ut perfectum animal
esset, utpote ex integris corporibus perfectisque conflatum, hoc
amplius ut aeternae compos incolumitatis foret. Videbat enim eam esse
naturam corporis, ut ei facile importuna caloris accessione uel contra
frigoris omniumque huius modi, quae in magna sunt uiolentaque
potentia, noceretur. Quo consilio quaque reputatione unum perfectum ex
perfectis omnibus citra senium dissolutionemque composuit formamque
dedit ei congruam, quippe animali cuncta intra suum ambitum animalia
et omnes eorum formas regesturo: globosam et rotundam, quae a
medietate ad omnem ambitum extimarum partium spatiis aequalibus
distat, quo totus sui similis foret, meliorem similitudinem
dissimilitudine iudicans. Leuem porro globum undique uersum
extrinsecus expoliuit non otiose, siquidem neque uidendi necessarius
esset usus, cunctis intra globum uisibilibus regestis, nec auditus,
nullo extra posito audiendo sono, nec uero respirandi adiumento opus
-- quippe omnis coercebatur intrinsecus spiritus -nec membris quidem
talibus per quae nouo admisso cibo uetus liquore posito pelleretur.
Neque enim quicquam ex eo recedebat nec erat accedendi facultas
cunctis coercitis, sed corruptela partium intra se senescentium uicem
quandam obtinebat cibatus idemque ut ageret et pateretur etiam omnia
mundi globus partibus suis intra se agentibus ac perpetientibus. Nec
uero manus ei necessarias esse duxit, cum nihil superesset
comprehendendum, nec pedes, quoniam ex septem motibus non locularis ei
quisquam sed rationabilis competebat, qui animarum proprius est
circuitus neque ullum locum ex loco mutans ideoque in orbem fertur et
uelut fixo circumuolat cardine; proptereaque rata et inerrabilis eius
agitatio est.

Haec igitur aeterni dei prospicientia iuxta natiuum et umquam futurum
deum leuem eum et aequiremum indecliuemque et a medietate undique
uersum aequalem exque perfectis uniuersisque totum perfectumque
progenuit. Animam uero in medietate eius locauit eandemque per omnem
globum aequaliter porrigi iussit, quo tectis interioribus partibus
extima quoque totius corporis ambitu animae circumdarentur. Atque ita
orbem teretem in orbem atque in suum ambitum uoluit conuerti et moueri
solum praecipuum, qui uirtutum praestantia sufficeret conciliationi
propriae nec extraordinario cuiusquam indigeret auxilio, amicumque
semper sibi; ideoque summe beatum, diuina potentia praeditum, genuit.

Nec tamen eo quo nos ad praesens loquimur ordine ortum animae deus
annuit iunioremque et posteriorem corporibus eam fecit -- neque enim
decebat rem antiquiorem a post genita regi -- sed hominibus mos est
passim praepostereque et sine obseruatione ordinis fari: at uero deus
tam antiquitate quam uirtutibus praeire animam naturae corporis iussit
dominamque eam et principali iure uoluit esse circa id quod tuetur.
Itaque tertium animae genus excogitauit hoc pacto: ex indiuidua
semperque in suo statu perseuerante substantia itemque alia, quae
inseparabilis corporum comes per eadem corpora scindere se putatur,
tertium substantiae genus mixtum lo cau it medium inter u tramque sub
s t antiam eodemque mo do ex gemina biformique natura, quippe cuius
pars idem, pars diuersum uocetur, tertium naturae genus commentus est,
quod medium locauit inter indiuiduam et item coniugatione corporea
diuiduam substantiam triaque haec omnia in unam speciem permiscuit
diuersa illa natura concretioni atque adunationi generum repugnante.
Quibus cum substantia mixtis et ex tribus in unum redactis rursum
totum hoc unum diuisit in partes competenter, quo singulae partes
constarent ex substantia diuersi et item eius, quod idem uocatur,
gemina natura, diuisionem instaurans hactenus: unam sumpsit ex
uniuerso primitus portionem, post quam duplicem eius quam sumpserat,
tertiam uero sescuplam quidem secundae, triplam uero primitus sumptae,
at uero quartam sumpsit duplicem secundae, quintam triplam tertiae,
sexta fuit assumptio partibus septem quam prima propensior, septima
sex et uiginti partibus quam prima maior. Quibus ita diuisis
consequenter complebat interualla duplicis et triplicis quantitatis ex
uiuersitate partes secans etiamnunc et ex his interuallorum spatia
complens, quo singula interualla binis medietatibus fulcirentur.
Medietatum porro altera quota parte limitis extimi praecellebat unum
extimum limitem, tota praecellebatur ab alio extimo limite, altera
pari summa et aequali ad numerum modo praecellebat et praecellebatur
ab extimis. Natis itaque limitibus sescuplorum et item eorum quibus
accedit pars sui tertia, quod genus a Graecis epitritum dicitur, item
eorum quibus accedit pars sui octaua, qui numerus epogdous ab isdem
uocatur, ex his nexibus illa prima spatia, id est epogdoi spatiis
epitritorum omnium interualla complebat, ita ut ad perfectam
cumulatamque completionem deesset aliquid epitrito, tantum scilicet
quantum deest habita comparatione ducentis quadraginta tribus aduersus
ducentos quinquaginta sex. Et iam omne fere commixtum illud genus
essentiae consumptum erat huius modi sectionibus partium. Tunc hanc
ipsam seriem in longum secuit et ex una serie duas fecit easque mediam
mediae in speciem chi Graecae litterae coartauit curuauitque in orbes,
quoad coirent inter se capita, orbemque orbi sic inseruit, ut alter
eorum aduerso, alter obliquo circuitu rotarentur, et exterioris quidem
circuli motum eundem, quod erat eiusdem naturae consanguineus,
cognominauit, interioris autem diuersum; atque exteriorem quidem
circulum, quem eundem cognominatum esse diximus, a regione dextra per
sinistrum latus usque ad dextrum inflexit, diuersum porro per
diametrum in sinistrum latus eidem et simili illi circumactioni
uirtute pontificioque rotatus dato. Unam quippe, ut erat, eam et
indiuisam reliquit, interiorem uero scidit sexies septemque impares
orbes fabricatus est iuxta dupli et tripli spatia orbesque ipsos
contraria ferri iussit agitatione, ex quibus septem tres quidem pari
uelocitate, quattuor uero et sibimet ipsis et ad comparationem
caeterorum impari dissimilique sed cum ratione motu.

Igitur cum pro uoluntate patris cuncta rationabilis animae substantia
nasceretur, aliquanto post omne corporeum intra conseptum eius
effinxit mediumque applicans mediae modulamine apto iugabat; ast illa
complectens caeli ultima circumfusaque eidem exteriore complexu
operiensque ambitu suo ipsaque in semet conuertens diuinam originem
auspicata est indefessae sapientisque et sine intermissione uitae. Et
corpus quidem caeli siue mundi uisibile factum, ipsa uero inuisibilis,
rationis tamen et item modulaminis compos cunctis intellegibilibus
praestantior a praestantissimo auctore facta. Ut igitur ex eiusdem et
diuersi natura cum essentia mixtis coagmentata indigete motu et
orbiculata circuitione in se ipsam reuertens cum aliquam uel
dissipabilem substantiam offenderit uel indiuiduam, facile
recognoscit, quid sit eiusdem indiuiduaeque, quid item diuersae
dissolubilisque naturae causasque omnium quae proueniunt uidet et ex
his quae accidunt quae sint futura metitur, motusque eius rationabilis
sine uoce, sine sono cum quid sensile spectat circulusque diuersi
generis sine errore fertur ueridico sensu et certa nuntiante cunctae
animae, rectae opiniones et dignae credulitate nascuntur; porro cum
indiuiduum genus semperque idem conspexerit, ea quae sunt motu intimo
fideliter nuntiante, intellectus et scientia conualescunt.

Quae quidem omnia in anima fieri eidemque insigniri palam est; quam
cum moueri et uiuere animaduerteret factum a se simulacrum immortalis
diuinitatis genitor suus, hilaratus impendio multo magis ad exemplum
eius aemulae similitudinis aliud specimen censuit excogitandum. Ut
igitur haec immortalis et sempiterna, sic mundum quoque sensibilem
animal immortale constituit. Sed animal quidem, id quod est generale
animal, natura aeuo exae quatur; unde facto natiuoque operi cum aeuo
societas congruere minime uidebatur. Quapropter imaginem eius mobilem
numeroque serpentem factae a se machinae deus sociabat eam quae tempus
dicitur, aeuo intacto et in singularitate perseuerante. Dies enim et
noctes et menses et annos, qui ante caelestem exornationem non erant,
tunc nascente mundo iussit existere; quae omnia partes sunt temporis,
nosque haec cum aeuo assignamus, id est solitariae naturae, non recte
partes indiuiduae rei fingimus. Dicimus enim "fuit est erit", ast illi
esse solum competit iuxta ueram sinceramque rationem, fuisse uero et
fore deinceps non competit. Haec quippe geniturae temporis proprie,
motus enim sunt, unus praetereuntis, alter imminentis non aeui sed
temporis; aeui quippe mansio perpetua et immutabilis. Ergo neque
iunior se neque senior nec fuit nec erit nec patietur eorum aliquid
quae sensibilis natura patitur, sed sunt haec omnia uices temporis
imitantis aeuum. Ac de his quidem fors erit aptior deinceps disputandi
locus.

Tempus uero caelo aequaeuum est, ut una orta una dissoluantur, si modo
dissolui ratio fasque patietur, simul ut aeuitatis exemplo similis
esset uterque mundus; archetypus quippe omni aeuo semper existens est,
hic sensibilis imagoque eius is est qui per omne tempus fuerit, quippe
et futurus sit. Hac ergo dei ratione consilioque huius modi genituram
temporis uolentis creari sol et luna et aliae quinque stellae quae
uocantur erraticae factae sunt, quo tam partes temporis notarentur
certa dimensione quam reditus anfractusque temporarii sub numeri
comprehensionem uenirent, corporaque siderea fabricatus assignauit
uitalibus diuersae naturae motibus numero septem totidem corpora,
lunae quidem iuxta terram in prima circumactione, solis uero in
secunda, tum Luciferi et Mercurii collocat ignes in eo motu qui
concurrit quidem solstitiali circuitioni, contraria tamen ab eo
circumfertur agitatione; quare fit, ut comprehendant se inuicem et a
se rursum comprehendantur hae stellae. Caeteros quoque siderum ortus et
progressiones diuinae rationis ductu digessit in ordinem. Cuius
exornationis causam explicare si quis uelit, plus erit opere ipso quod
operis gratia sumitur; uerum haec, si erunt ad id quo de agitur
utilia, post exequemur. Igitur singulis uniuersisque apto et decenti
sibi motu locatis, uidelicet his quae consequens erat tempore
prouenire, nexibusque uitalibus ubi constricta corpora facta sunt
animalia imperatumque didicerunt, ea quae diuersae naturae motus
obliquus per directum eiusdem naturae motum uertens semet utpote
constrictus circumferebat partim maiore partim minore circulo
rotabantur, citius quidem dimensum spatium peragentia quae minore,
tardius uero quae maiore, utpote ambitu circumacta prolixiore. Qua de
causa fiebat, ut ex uniformi eiusdem naturae conuersione quae citius
circuirent ab his quae tardius circumferebantur comprehendentia
comprehendi uiderentur. Omnes quippe circulos eorum uniformis et
inerrabilis illa conuersio uertens in spiram et uelut sinuosum acanthi
uolumen, quia gemino et contrario motu ferebantur, tum ipsa etiam cita
et uolucris ea quae tardius a se recedebant proxima sibi semper ex
consecutione faciebat. Atque ut rationabilis et consulta haec motuum
uarietas et moderatio uisu quoque notaretur omniumque octo motuum
perspicua esset chorea, igniuit lucem clarissimam deus rerum conditor
e regione secundi a terra globi, quam lucem solem uocamus, cuius
splendore caelum infraque illustrarentur omnia numerusque omnium
extaret animantium. Hinc ergo noctis dieique ortus ex eodem semper et
inerrabili motu factus rata alterna lucis atque umbrarum successione,
mensis uero prouentus, cum lustrato luna circulo suo solem
consequitur, anni, cum sol item emensis anfractibus renouat exordia;
caeterarum uero stellarum circuitus neque notant neque dinumerant
homines exceptis paucis nec intellegunt discursus erroresque earum
temporis esse genituram, in quo sit admiranda uarietas prouentuum
caelestes tramites undique stellis uariantibus. Est tamen intellectu
facile, quod perfectus temporis numerus perfectum annum compleat tunc
demum, cum omnium octo circumactionum cursus peracti uelut ad originem
atque exordium circumactionis alterius reuertentur, quam semper idem
atque uniformis motus dimetietur; quam ob causam caetera quoque nata
sunt astra, quae per caelum meantia conuersiones habent, ut quam
simillimum esset omne hoc perfecto illi quod mente perspicitur animali
aeuoque exaequatae naturae temporis socia natura nancisceretur
imaginem.


PARS SECUNDA TIMAEI PLATONIS

Et iam fere cuncta prouenerant usque ad genituram temporis ad germanam
composita similitudinem exempli et ueritatis suae, nisi quod nondum
hic mundus cuncta continebat animalia perinde ut intellegibilis, ad
cuius aemulationem fiebat. Hoc igitur quod deerat addebat opifex deus;
atque ut mens, cuius uisus contemplatioque intellectus est, idearum
genera contemplatur in intellegibili mundo, quae ideae sunt illic
animalia, sic deus in hoc opere suo sensili diuersa animalium genera
statuit esse debere constituitque quattuor, primum caeleste plenum
diuinitatis, aliud deinde praepes aeriuagum, tertium aquae liquoribus
accommodatum, quartum quod terrena soliditas sustineret. Et diuini
quidem generis ex parte maxima speciem ignis serena claritudine
perpolibat, ut propter eximium splendorem nitoremque uidentibus esset
uisurisque uenerabilis. Figuram porro eius figurae mundi
intellegibilis accommodans indeclinabiliter euenustabat totumque eum
posuit in gremio prudentiae caeli undique ineffabilis pulchritudinis
ornamentis stipans eum et conuegetans ad aeternitatem, motumque eius
circulis conuenientem et pro cuiusque natura commentus est, alterum
circum se perque eandem orbitam semper obeuntem eademque semper
deliberantem ac de isdem ratiocinantem, alterum uero talem, qui semper
ultra procedere gestiens eiusdem atque immutabilis naturae coercitione
intra obiectum eius rotabundus teneretur quinque illis erraticis et
contrariis sibi inuicem prohibitis motibus, ut uterque circulus esset
in optimo beatissimoque agitationis statu. Qua ex causa facti sunt
summa diuinitate praediti omnes illi ignes siderei, qui nullos errores
exorbitationesque patiuntur proptereaque in semet ipsos conuertuntur
aeterno circuitu. At uero alii uagi palantesque ignes erroris causam
habent eam, cuius in superioribus habita commemoratio est. Terram uero
matrem et altricem omnium terrenorum animantium constrictam limitibus
per omnia uadentis et cuncta continentis poli diei noctisque custodem
locauit, antiquissimam et eximiae dignitatis deam ex eorum numero qui
intra mundi ambitum continentur deorum. Stellarum uero choreas et
alterius applicationes ad alteram uariosque gyros, quos edunt
admirabili uenustate iuxta ambitus circulorum, reditusque et anfractus
ad eas sedes ex quibus progressae sunt, accessus etiam et recessus,
cumque contiguae sibi inuicem fiunt, quales ex contagione sua
condiciones accipiant quamque et cuius modi nanciscantur qualitatem ex
uaria designatione, cumque -- quod aliquanto interuallo temporis fieri
solet -- certae stellae mersae ac latentes operiuntur, quae
significent et mox aut aliquanto post futura portendant, uel cum
insolitis horis curriculisque temporum rursus emergunt et apparent,
quantos denuntient metus his qui rationem motus earum intellegere
possunt, cunctaque huius modi ratione atque orationibus persequi nihil
agentis ac frustra laborantis est, maxime cum motus earum
descriptioque sit a uisu atque oculis disputantis remota. Quapropter
ea quae de sideribus uisibilibusque diuinis potestatibus dicta sunt
satis superque dicta finem habeant suum.

At uero inuisibilium diuinarum potestatum quae daemones nuncupantur
praestare rationem maius est opus quam ferre ualeat hominis ingenium;
igitur compendium ex credulitate sumatur. Credamus ergo his qui apud
saeculum prius, cum ipsi cognationem propinquitatemque diuini generis
praeferrent, de natura deorum maiorum atque auorum deque genituris
singulorum aeterna monumenta in libris posteritati reliquerunt. Certe
deorum hliis aut nepotibus non credi satis inreligiosum; quamuis
incongruis nec necessariis probationibus dicant, tamen, quia de
domesticis rebus pronun tiant, credendum esse merito puto. Sit igitur
nostra quoque credulitas comes asseuerationi priscorum uirorum, quod
Terrae Caelique filii sint Oceanus et Tethys, horum porro Saturnus et
Rhea et Phorcus, Saturni porro et Rheae proles Iupiter et Iuno et
caeteri qui sunt in ore hominum ac mentibus et de quorum fraternitate
fama celebratur; atque ex his alii nati sunt qui dii putantur.

His igitur omnibus, qui uel uidentur in conuexis caelestibus flammanti
corpore uel non uidentur, natis atque altis diuinitatemque
obtinentibus conditor uniuersitatis deus obseruanda iubet sancitque
oratione tali: "Dii deorum quorum opifex idem paterque ego, opera
siquidem uos mea, dissolubilia natura, me tamen ita uolente
indissolubilia, omne siquidem quod iunctum est natura dissolubile, at
uero quod bona ratione iunctum atque modulatum est dissolui uelle non
est dei. Quapropter, quia facti generatique estis, immortales quidem
nequaquam nec omnino indissolubiles, nec tamen umquam dissoluemini nec
mortis necessitatem subibitis, quia uoluntas mea maior est nexus et
uegetatior ad aeternitatis custodiam quam illi nexus uitales ex quibus
aeternitas uestra coagmentata atque composita est. Iubendi ergo quod
iubeo causa haec est: Tria etiamnunc mortalia genera desunt
uniuersitati quibus carens uniuersa res perfectione indigebit. Erit
porro imperfecta, si uniuersa mortalia genera intra conseptum suum
minime continebit. Oportet autem, si erit mundus perfectus
futurusÑproueniet porro hoc idem uirtute auctoritatis meae -- esse
plenam uniuersi generis substantiam, quo animalibus singulis
suppeditato uiuendi uigore ea quae sunt meliora proximam diuinitati
fortunam dignitatemque sortiantur. Quapropter, ut et mortalia sint et
uniuersa res non indigeat perfectione sed sit tota atque uniuersa
uere, iubeo aggrediamini secundum naturam mortalium generum
institutionem. Imitantes ergo meam iuxta effectum uestrum sollertiam
ita instituite atque extricate mortalia ut, quibus consortium
diuinitatis et appellationis parilitas competit, diuina praeditum
firmitate fingatis; erit uero tale quod uobis obsequi iustitiamque
colere prospexeritis. Huiusego uniuersi generis sementem faciam
uobisque tradam; uos caetera exequi par est, ita ut immortalem
caelestemque naturam mortali textu extrinsecus ambiatis iubeatisque
nasci cibumque prouideatis et incrementa detis ac post dissolutionem
id faenus quod credideratis facta secessione animi et corporis
recipiatis."

Haec dixit et demum reliquias prioris concretionis, ex qua mundi
animam commiscuerat, in eiusdem crateris sinum refundens eodem
propemodum genere atque eadem ratione miscebat, nec tamen eadem
exoriebatur puritas serenitasque prouentuum nec tam immutabilis
perseuerantiae sed secundae ac tertiae dignitatis; coagmentataque mox
uniuersae rei machina delegit animas stellarum numero pares
singulasque singulis comparauit easdemque uehiculis competentibus
superimpositas uniuersae rei naturam spectare iussit legesque
immutabilis decreti docuit ostendens, quod prima quidem generatio
uniformis in omnibus eiusdemque ordinis esset futura, ne cui competens
iustum aliqua ex parte a se minueretur. Oportebat porro satas eas
certis legitimisque temporum uicibus piae nationis animalium quaeque
praeter caeteras animantes deum suspiciant afferre frugem, esse autem
naturam hominis geminam, cuius quod melius sit genus censendum fore
uiri nomine. Cumque necessitate decreti corporibus inserentur
corporeaque supellex uarie mutabitur quibusdam labentibus et aliis
inuicem succedentibus membris, primo quidem sensum ex uiolentis
passionibus excitari, post quem mixtam ex uoluptate tristitiaque
cupidinem nasci, tum uero metum atque iracundiam caeterasque
pedissequas earum perturbationes diuerso affectu pro natura sua
permouentes; quas quidem si frenarent ac subiugarent, iustam his
lenemque uitam fore, sin uincerentur, iniustam et confragosam. Et
uictricibus quidem ad comparis stellae contubernium sedemque reditum
patere acturis deinceps uitam ueram et beatam, uictas porro mutare
sexum atque ad infirmitatem naturae muliebris relegari secundae
generationis tempore; nec a uitiis intemperantiaque desciscentibus
tamen poenam reiectionemque in deteriora non cessare, donec instituto
meritisque congruas immanium ferarum induant formas, pausamque malorum
non prius fore quam consecuta eas rata et eadem semper uolucris illa
mundi circumactio cuncta earum uitia ex igni et aqua terraque et aere
contracta omnemque illuuiem deterserit inconsultis et immoderatis
erroribus ad modum rationis temperiemque redactis, quo positis
sordibus expiatae purificataeque demum ad antiqui uultus honestatem
pertingere mereantur. Quibus cunctis fatalium legum promulgationibus
in istum modum patefactis et expositis, ne qua penes se deinceps ex
reticentia noxae resideret auctoritas, sementem fecit eius modi deus,
ut partim in terra, partim in luna generis humani iacerentur exordia,
partim in caeteris quae instrumenta sunt temporis. Ea porro officia
quae sementem sequuntur factis a se diis iniunxit, ut dixeram,
maximeque formandorum corporum curam mortalium; ac si qua pars etiam
tunc hominis animae residua superesset, cuius constitutioni nauanda
opera uideretur, caeteraque omnia consequenter aggrederentur hortatus
est, quae operis perfectio rerumque ordo deposceret proque uiribus
eniterentur, ut quam optime mortalis natura regeretur exceptis
improsperitatibus, quarum esset auctoritas et causa penes ipsos.

Quibus in istum modum digestis omnibus cum in proposito rerum creator
maneret, intellegentes iussionem patris filii iuxta mandatam
informationem immortali sumpto initio mortalis animantis ex mundi
materiis igni terraque et aqua cum spiritu faenus elementarium
mutuati, quod redderetur cum opus foret, ea quae acceperant
conglutinabant non isdem quibus ipsi nexibus, sed aliis ob
incomprehensibilem breuitatem inuisibilibus gomphis. Itaque apparata
materia circuitus immortalis animae circumligabant inriguo fluidoque
corpori; circuitus porro ut torrenti rapido defluoque obligati neque
tenebant neque tenebantur, sed ita ui ferebant et inuicem ferebantur,
ut totum quidem animal moueretur, praecipiti tamen et inordinata
iactatione, quippe cum sex sine ratione raptaretur motibus, ultro
citro, dextrorsum sinistrorsum et item sursum deorsumque pergens atque
oberrans. Immenso quippe inrigante et immoderate effluente gurgite, ex
quo cibus et alimenta comparabantur, multo maior extrinsecus turba
conflicta tioque uexabat, cum corpus aliquod in raptatu incurrisset
ignis offensionem uel etiam terrenam complosionem, similiter aquae
lubricas uiolentasque uentorum procellas hisque interpellationibus
omnibus per corpus ad animam commeantibus stimulate mens aestuaret;
qui quidem aestus propterea et initio et nunc usque sensus
cognominantur. Maximos uiolentosque motus cientes cum naturali
deriuatione iugiter et sine intermissione effluente circuitus animae
quasi quibusdam turbinibus simul quatiunt, ilium quidem prouidum eius
consultumque motum, scilicet eiusdem circuli, cuius est orbiculata
circumuolutatio, statuentes et contra quam illa mouetur operantes
imperiumque eius respuentes, at uero diuersi circuli diuersis motibus
incertisque famulantes usque adeo ut -- quia limites duplicis illius
et triplicis quantitatis et item interualla terna per utrumque latus
epitritorum sescuplorumque et epogdoorum medietatibus confirmata
dissolui a nullo quam ab eo solo qui iunxerat poterantÑomni tamen
iactationis genere diuexarent aduersis sibi inuicem motibus animam,
totem eius substantiam diuerse distrahentes, ut una quidem feratur cum
confirmationis suae nexibus, uerum sine ratione utpote discordantibus
motibus et deprauante rectum iter sensuum illecebra. Propterea uarias
inclinationes existere obliquae, contraries et item resupinis casibus
similes, ut si quis naturalem memoris regionem mutans caput pro
pedibus solo figat, pedes in altum pro capite sustollat; tune, opinor,
tam eius qui patitur quam eorum qui spectant dextrae quidem parses
sinistrae, sinistrae uero dextrae uidentur inuicem. Id ipsum animae
quoque circuitus patiuntur proptereaque errant in eiusdem diuersique
generis contemplatione, cum quod diuersum idem, et quod est idem
diuersum imbecillitate discer nendi autumant estque haec eorum plena
erroris et falsitatis opinio orta ex deprauatione sensuum nec habet
ullum certum ducem talis peragratio; cumque extra positi sensus
pulsauerint animam uehementius omnemque eam possederint, tunc illa
subiugata et seruiens pontificium aliquod potestatemque retinere falso
putatur eademque passionibus aegra et initio, cum incorporata est, et
quamdiu perinde afficietur amens erit. At postquam incrementi
nutricationisque tenui iam riuo meatus effluet animaeque circuitus
tranquilliore motu uiam suam peragent processuque temporis sedatiores
erunt, utpote qui a naturae suae competenti motu minime exorbitent,
facile iam diuersae naturae uitia bonitatemque et honestatem semper
eiusdem cum alterius appetitu, alterius uero detestatione secernent
hominemque ita institutum plena et incolumi prudentia tuebuntur. Ac si
ad hunc statum accedat auxiliatrix eruditionis honestae
moderationisque diligentia, immunis omni perturbatione atque
aegritudine ducet aeuum; si negleget, claudum iter uitae serpens cum
familiari demum stultitia reuocabitur ad inferna.

Sed haec quidem nouissime prouenient meritis iam uitae locatis; nunc
uero diuinae prouidentiae spectari pensum conuenit ex membrorum
rationabili conformatione, quae suscipiendo uitali uigori caelestis
apparabat prospicientia. Principio figuram capitis diuinae potestates,
quibus informandi corporis erat officium concreditum, ex mundi figura
mutuatae teretem globosamque finxerunt eidemque duos circuitus
uenerandae diuinitatis innexuerunt. Est autem caput praeter caeterum
corpus honoratius et optimati quadam eminentia; cui reliqua membra
dominanti parent atque obsequuntur iure meritoque subiecta, ne sine
sede humiliter in imo plane iacens asperas, cum moueretur, terrenarum
lacunarum offensiones procliuitatis et item decliuitatis incurreret,
maxime cui esset necesse cuncta motuum genera experiri. Hac igitur de
causa uehiculo corporis utpote arx sustinetur. Addita est crurum
quoque et brachiorum porrigibilis et flexuosa substantia, ut tenendi
omittendi progrediendi resistendique usus ex arbitrio praesto foret
eminente diuino capitis gestamine. Progrediendi porro commodius
officium quam recedendi rata diuina mens ire ulterius mage quam
recessim uoluit moueri; priores quoque corporis partes meliores
posterioribus iudicans in homine primo omnium e regione certa capitis
personam subdidit uultus eamque appellauit faciem eidemque instrumenta
quae adminicularentur prouidis animae motibus assignauit. E quibus
primi luciferi oculorum orbes coruscant hac de causa dati. Duae sunt,
opinor, uirtutes ignis, altera edax et peremptoria, altera mulcebris
innoxio lumine. Huic igitur, ex qua lux diem inuehens panditur,
domesticum et familiare corpus oculorum diuinae potestates commentae
sunt, intimum siquidem nostri corporis ignem, utpote germanum ignis
perlucidi sereni et defaecati liquoris, per oculos fluere ac demanare
uoluerunt, ut per leues congestosque et tamquam firmiore soliditate
probatos orbes luminum, quorum tamen esset angusta medietas subtilior,
serenus ignis per eandem efflueret medietatem. Itaque cum diurnum
iubar applicat se uisus fusioni, tunc nimirum incurrentia semet
inuicem duo similia in unius corporis speciem cohaerent, quo
concurrunt oculorum acies emicantes quoque effluentis intimae fusionis
acies contiguae imaginis occursu repercutitur. Totum igitur hoc
similem eandemque sortitum passionem et ob indifferentem similitudinem
eiusdem passionis effectum, cum quid aliud tangit uel ipsum ab alio
tangitur, tactuum motu diffundens se per omne corpus perque corpus
usque ad animam porrigens sensum efficit qui uisus uocatur. At
postquam in noctem discesserit cognatus ignis, desertum lucis eius
auxilio consortioque uelut uiduatum hebet, ut quippe ad dissimile
procedens, proptereaque immutatum extinguitur nullam habens cum
proximo tunc aere naturae communicationem, utpote splendore ignis
carenti, uidereque desinit factum illecebra somni. Etenim diuinae
potestates salubre oculis tegmen palpebrarum machinatae sunt, quibus
obductis uis illa ignis intimi coniuentia tegminis coercetur
compressaque fundit se per membra mollitisque et relaxatis conualescit
quies. Quae cum est uehementior motuum reliquiis, cuius modi erunt et
quibus in locis reliquiae, talia pariaque somniorum simulacra
nascentur eorumque expergefactos quoque memoria comitabitur. At uero
simulacrorum quae in speculis oboriuntur, umbrarum etiam quae in
humida cernuntur superficie, facilis assecutio est, siquidem utriusque
ignis tam intimi quam extra positi concursu incidente in tersam
aliquam leuemque materiae superficie in formatique in multas et
uarias liguras simulacra ex leuigati corporis conspectu resultant.
Dextrae porro partes quae sunt sinistrae uidentur in isdem speculis
insolito quodam more, propterea quod dextris partibus uisus contra
sinistram partem speculi, sinistris item contra dextram positis, motu
facto corporis ex aduerso partis eius unde motus fit gesticulatur
motus imago. At uero dextrae corporis partes dextrae ita ut sunt in
speculis quoque sinistraeque item sinistrae uidentur, cum ex coitu
uisus et splendoris e speculo corpulentior conglobata imago recidet;
quod fit, quotiens teres speculi serenitas hinc inde tumidioribus et
prouectis in molem lateribus dextram uisus partem in laeuam speculi,
laeuam item in dexteriora deiecit. Cuius speculi demum si talis facta
erit conuersio, ut elatiores illae partes altera superior altera
inferior locentur, resupini uultus apparebunt uidentis splendore
luminis e superiore margine cum summis oris partibus et ipso capite ad
inferiora deiectis, similis porro ut mento genisque ad superiora
sublatis.

Qui quidem sensus famulantur actibus opificis dei summam optimamque et
primariam speciem molientis, sed uulgo per semet ipsos sentire
existimantur et agere aliquid, ut si quis non opifici sed serrae uel
asciae tribuat effecti operis auctoritatem, cum a se plurimum distent
causae et ea quae causam sequuntur. Licet enim corporea sint
fundamenta omnium sensuum, quod tamen sentit, alienum a natura
corporis, excipit sensus puro et incorporeo uigore; quippe corpora
frigus et calorem, astrictionem et relaxationem recipiunt, non
sentiunt nec uero rationem intellectumque in rebus ratione
prudentiaque agendis sciunt, sed quod ex omnibus quae sunt intellectum
prudentiamque habet, sola anima. Hoc porro inuisibile, at uero ignis
et aqua caeteraeque materiae uisibi]ia sunt corpora. Oportet autem
intellectus et disciplinae amatorem prudentissimae naturae principalem
causam, non adminicula causae principalis inquirere, illas uero, quae
ab aliis motae mouent alias, secundas existimandum. Nobis quoque
igitur in eundem modum faciendum est et de utroque causarum genere
disserendum, sed separatim quidem de optimis, quae cum intellectu
prudentiaque cuncta honesta et bona moliuntur, seorsum uero de his
quae mente prudentiaque cassae temere et ut libet confusa et
inordinata quae faciunt relinquunt. Et de oculorum quidem ministerii
causa, ob quam nacti sunt eam quam habent uirtutem, satis dictum, de
praecipua tamen utilitate operis eorum mox erit aptior disserendi
locus. Visus enim iuxta meam sententiam causa est maximi commodi
plerisque non otiose natis atque institutis ob id ipsum quod nunc
agimus; neque enim de uniuersa re quisquam quaereret nisi prius
stellis sole caeloque uisis. At nunc diei noctisque insinuata nobis
alterna uice menses annorumque obitus et anfractus nati sunt eorumque
ipsorum dinumeratio et ex dinumeratione perfectus et absolutus extitit
numerus, tum temporis recordatio, quae naturam uniuersae rei quaeri
docuit curamque inuestigationis iniecit mentibus, quasi quoddam
seminarium philosophiae pangens, quo bono nihil umquam maius ad
hominum genus diuina munificentia commeauit. Hoc igitur maximum
beneficium uisus oculorumque esse dico; minora alia praetereo quibus
qui a philosophia remoti sunt carentes debiles caecique maestam uitam
lugubremque agunt. Nobis uero causa dicenda demonstrandaque uidetur
diuini muneris quod prouidentia commenta est salubriter hactenus: deum
oculos hominibus idcirco dedisse, ut mentis prouidentiaeque circuitus,
qui fiunt in caelo, notantes eorum similes cognatosque in usum
redigerent suae mentis, circuitusque animae, qui animaduersiones seu
deliberationes uocantur, quam simillimos efficerent diuinae mentis
prouidis motibus placidis tranquillisque, perturbatos licet,
confirmatoque ingeneratae rationis examine, dum imitantur aplanem
mundi intellegibilis circumactionem, suae mentis motus erraticos
corrigant. Eadem uocis quoque et auditus ratio est ad eosdem usus
atque ad plenam uitae hominum instructionem datorum, siquidem
propterea sermonis est ordinata communicatio, ut praesto forent mutuae
uoluntatis indicia; quantumque per uocem utilitatis capitur ex musica,
totum hoc constat hominum generi propter harmoniam tributum. Harmonia
uero, id est modulatio, utpote intentio modificata, cognatas et uelut
consanguineas habens commotiones animae nostrae circuitionibus,
prudenter utentibus Musarum munere temperantiaeque causa potius quam
oblectationis satis est commoda, quippe quae discrepantes et
inconsonantes animae commotiones ad concentum exornationemque
concordiae Musis auxiliantibus reuocet; rhythmus autem datus ut medela
contra illepidam numerorumque et modorum nesciam gratiaeque expertem
in plerisque naturam.

Nunc quoniam cuncta exceptis admodum paucis executi sumus, quae
prouidae mentis intellectus instituit, oportet de illis etiam, quae
necessitas inuehit, dicere, mixta siquidem mundi sensilis ex
necessitatis intellegentiaeque coetu constitit generatio dominante
intellectu et salubri persuasione rigorem necessitatis assidue
trahente ad optimos actus. Itaque uicta et parente prouidis
auctoritatibus necessitate prima rerum mundique exordia constiterunt.
Si quis ergo uere iuxtaque meram fidem mundi huius institutionem
insinuaturus erit, hunc oportet erraticae quoque causae speciem
demonstrare. Quod ita demum commode fiet, si ad eorum quae erroribus
implicant originem facto recursu, perinde ut in his quae ex mente sunt
fecimus, genituram substantiamque eorum ab exordio retexamus
naturamque ignis et terrae, caeterarum item materiarum, ex quibus mundi
sensilis coagmentata molitio est, consideremus nec naturam modo ueram
illam ueterem, quae fuit ante concretionem, sed antiquas etiam ipsorum
elementorum perpessiones. Nullus quippe ad hoc usque tempus genituram
eorum indicauit, sed tamquam scientibus, quid sit ignis et caetera, sic
loquimur et dicimus initia uniuersitatis, cons tituentes ea quae ne
syllabarum quidem locum uicemque pro ueri examinis ratione obtinent.
Nostra igitur haec est professio nihil ad praesens de uniuersitatis
uel initio uel initiis, ut quidam putant, esse dicendum, non quo sit
ullum impedimentum praeter inextricabilem difficultatem, sed quod ita
instituto sermone sit impossibile admodum perueniri ad explanationem
rei. Neque igitur uos id expectetis nec ego mihi persuadeam posse me
tantum et tanti oneris sustinere. Atque illud potius obseruabo, quod
initio sermonis precario petiui, in rebus imaginariis procliuibusque
ad fallendum rationibus rerum earundem uerisimilibus assertionibus
imaginariisque contentus sim initia singulorum et uniuersorum originem
pandens. Deum ergo etiam nunc auxiliatorem inuocabimus ante auspicium
dictionis, liberatorem ex turbida et procellosa coepti sermonis
iactatione.

Erit ergo initium tale demum uniuersae imaginariae rei, eademque
magnificentius diuidetur. Etenim tunc duae modo species ueniebant in
diuisionem, at nunc tertium quoque aliud oborietur genus. Quippe in
prioribus duo nobis satis abunde sufficere uidebantur, unum perpetuum
carens generatione exemplaris eminentiae, alterum simulacrum et imago
eius aeternitati propagata secundae generationis idque uisibile. At
uero tertium tunc quidem minime diuisimus; at nunc impositura nobis
necessitatem ratio uidetur ire obuiam manumque conserere aduersum
inexpugnabilem omni ratione et omni eloquio fraudem crassis tenebris
inuolutam. Quam igitur eius uim quamue esse naturam putandum est?
Opinor, omnium quae gignuntur receptaculum est, quasi quaedam
nutricula. Atque hoc quod de ea dicitur uerum est quidem, sed dicendum
uidetur paulo apertius; est tamen arduum eo magis, quod praeconfundi
mentis aciem necesse est et aestuare tam de igni quam de caeteris
materiis, qui magis aquam iure aquam dici putarique oporteat quam
terram, cum nulla sit certa et stabilis proprietas corporum quae
cuiusque indicet naturalem germanitatem. Principio ut de aqua, cuius
modo fecimus mentionem, ordiamur: cum astringitur in glaciem, certe
saxum terrenaeque soliditatis corpus et minime fusile apparet, eadem
haec ignita et diffluens discretaque uarie in humorem, spiritum et
aereas auras dissoluitur; aer porro exustus ignem creat rursumque
extinctus ignis aera corpulentior factus instituit, aer item crassior
factus in nubes nebulasque concrescit, quibus elisis et expressis
pluuiae stagnorumque et fontium largitas demumque ex aqua terrenae
moles aggerantur. Atque ita circuitu quodam uires fomentaque
generationis corporibus inuicem sibi mutuantibus nec in una eademque
forma perseuerantibus quae tandem erit certa eorum et a cunctatione
semota comprehensio? Nulla certe. Quapropter de cunctis huius modi
mutabilibus ita est habendum: hoc quod saepe alias aliter formatum
nobis uidetur et plerumque iuxta ignis effigiem non est, opinor, ignis
sed igneum quiddam, nec aer sed aereum, nec omnino quicquam uelut
habens ullam stabilitatem. Denique ne pronominibus quidem ullis
signanda sunt quibus in demonstratione uti solemus, cum dicimus 'hoc,
uel'illud,; fugiunt enim nec expectant eam appellationem quae de his
tamquam existentibus habetur. Igitur ignem quoque eum esse uere
putandum, qui semper idem est, et omne cuius proprietas manet. At uero
id, in quo fieri singula haec uidentur et demum dissolui pereuntiaque
ad alias inde transire formas, solum illud appellandum puto certo
pronomineÑrecte quippe de eo dici posse 'hoc' uel 'illud' -- porro
quod recipit qualitatem uel etiam uerti potest in contrarias
qualitates calidum dici uel candidum, proprioque et certo nomine
appellari quod sit incertum et mutabile minime conuenire. Sed, opinor,
apertius etiamnunc de eodem erit dissertare conandum. Si quis enim
cunctas formas figurasque ex una eademque auri materia fictas iugiter
et sine intermissione in alias atque alias reformet, tunc, si quis
electa qualibet una figura quaerat quae sit, opinor posse firme et
diligenter ac sine reprehensione responderi aurum illud esse nec
addere trianguli cylindriue cuiusue alterius uidebitur. Eadem
et consimilis ratio difficultasque in ea natura, quae cuncta recipit
corpora, reperitur. Haec quippe minime recedit ex condicione propria;
recipit enim cuncta nec ullam ex isdem formam trahit, et cum uelut
intra gremium eius formentur quae recipiuntur, ipsa informis manet
estque usus eius similis molli cedentique materiae, in quam
imprimuntur uaria signacula, moueturque et conformatur omnimode ab
introeuntibus, ipsa nec formam nec motum habens ex natura sua. Quae
uero ingrediuntur, formas mutant aliasque alia et diuersa cernuntur,
eademque quae introeunt et egrediuntur simulacra sunt uere existentium
rerum miro quodam uixque explicabili modo formata ab isdem uere
existentibus rebus, quem ad modum mox demonstrare nitemur pro uiribus.
At uero nunc trinum genus animo sumendum est: quod gignitur, item
aliud in quo gignitur, praeterea tertium ex quo similitudinem trahit
mutuaturque quod gignitur. Decet ergo facere comparationem
similitudinemque impertiri illi quidem quod suscipit matris, at uero
unde obuenit patris, illi autem naturae quae inter haec duo est
prolis. Simul ita intellegendum, fieri non posse, ut una existat
facies, quae omnes rerum omnium formas uultusque contineat uariaque
corporis undique ora demonstret, nisi subiecto prius informi aliquo
corporum gremio, perinde ut quae in picturis substernitur infectio
decolor ad colorum lumina subuehenda. Etenim si erit alicuius eorum
quae in se recipit simile receptaculum, cum quid obueniet dissimile
his quibus simile est, discordabit, opinor, uultus eius cum
introgressi corporis uultu nullamque exprimet similitudinem. Ex quo
fit, ut receptaculi sinus nullam propriam naturaliterque expressam
habeat figuram proptereaque informis intellegatur omni quippe forma
carens, ut qui odora pigmenta conficiunt ante omnia curant, ut nullius
sint odoris proprii quae condientur, susceptura uidelicet humidos
sucos odoraminum, et qui materiis mollibus impressionique cedentibus
insignire formas aliquas uolunt, pure leuigatas apparant nec ullam
omnino formam in apparata leuigatione apparere patiuntur; sic ei, quod
omnibus rerum omnium formis et figuris aeternae uitae mansurisque per
saecula recte insignietur, nulla omnino propria species falsa opinione
tribuenda est. Ideoque facti generati uisibilis animalis matrem
corporeaeque substantiae receptaculum neque terram neque aquam nec
uero ignem uel aera nec quicquam aliud, quod ex his creatum est, nec
uero ex quibus haec ipsa subsistunt appellandum, sed inuisibilem
potius speciem quandam et informem capacitatem mira quadam et
incomprehensibili ratione inter nullam et aliquam substantiam nec
plane intellegibilem nec plane sensibilem positam, sed quae ex his
quae in ea commutantur intellegi tamen posse uideatur. Ignis quidem
pars eius ignita, humectata uero pars eiusdem aqua, si modo expertis
rei pars ulla dici potest; terra quoque et aer ratione illa, si forte
qua simulacra eorum recipit in se, de quibus singulis huius modi
tractatus instituendus uidetur: estne aliquis ignis seorsum positus et
incommunicabilis, item caeterae species, quas concipientes mente
dicimus semper separatas a coetu corporearum specierum fore archetypa
exemplaria rei sensilis, an haec sola sunt quae uidentur quaeque
corporis intentione sentimus, nec praeter haec ulla sunt uspiam, sed
frustra praesumitur esse intellegibiles species, quarum sint imagines
sensiles, easque nihil aliud esse quam uerba? Quod quidem neque
inexaminatum relinqui placet nec ad prolixum natura sua tractatum
minime pertinens ad rem uerborum agmen addendum; at uero si quis
amplae rei finis disceptationem compendio: dirimet, hunc certe
asciscere operae pretium facientis est. Ipse igitur, quid de hac re
sentiam, dicam. Si intellectus itemque uera opinio duae res sunt,
necesse est haec ipsa per semet esse intellectu potius quam sensibus
assequenda; sin uero, ut quibusdam uidetur, uera opinio ab intellectu
nihil differt, omnia quae corpore[a] sentimus certa habenda sunt. Sed
opinor duo esse dicendum, propterea quod utraque magna differentia
distant, quippe quorum alterum doctrina nobis insinuet, alterum
persuasionis assumptio, et alterum quidem semper cum ratione uera,
porro sine ulla ratione alterum, item alterum nulla persuasione
transducibile, alterum nutans, incertum semper et deriuabile. Quid
quod rectae opinionis omnis uir particeps, intellectus uero dei
proprius et paucorum admodum lectorum hominum? Quod cum ita sit,
fatendum est esse eius modi speciem semotam a sensibus in semet
locatam sine ortu sine occasu, quae neque in se recipit quicquam
aliunde neque ipsa procedit ad aliud quicquam, inuisibilem insensilem,
soli mentis intentioni animaduersionique perspicuam; porro quod ab hoc
secundum est, natiuum sensile sustentabile consistens aliquo in loco
et rursum cum immutatione et interitu recedens, sensibus et opinione
noscendum. Tertium genus est loci, quod ne ad interitum quidem
pertinet; sedem porro praebet his quae generantur, sed ipsum sine
sensu tangentis tangitur, adulterina quadam ratione opinabile. Denique
cum id animo intuemur, patimur quod somniantes: putamus enim necesse
esse, ut omne quod est in aliquo sit loco positum regionemque obtineat
ullam, porro quod neque in terra neque in caelo sit minime existere.
Ob quam deprauationem itemque alias consanguineas ne in reputatione
quidem et consideratione uere existentis uereque peruigilis naturae
mente consistimus propter huius modi somnia, cum ne imaginari quidem
ullam huius lubricae speciem formamque ualeamus; propriam quippe
nullam habet et habere omnes uidetur, cum intra gremium eius
conuersione ad aliud ex alio formae transfigurantur. Idemque hoc in
altero, inter aliquam et nullam substantiam positum, inueniturÑsuam
nullam habet nec tamen nihil estÑ, at enim uere existentium rerum
assertio perspicua rationis luce firmatur docens, dum quidem erit hoc
aliud itemque illud aliud, neutrum in neutro posse consistere nec
simul idem unum et duo fieri.

Haec est meae quidem sententiae mens esse et ante mundi quoque
sensilis exornationem fuisse tria haec: existens locum generationem.
Igitur generationis nutriculam humectatam modo, modo ignitam,
terraeque item et aeris formas suscipientem caeterasque pedissequas
passiones perpetientem omniformem uisu uideri; quod tamen priuatim
neque similibus uiribus neque exaequatis potentiis instruatur, nihil
esse eius aequale, sed undique uergentem et in pronum uel absonum
praeponderantem agitari quidem materiis agitantibus inuicemque
reciproco pulsu pulsare atque agitare materias. Ex quo fluctu turbatas
materias in diuersa raptari discernique a se, perinde ut quae in
frumenti purgatione pistoriis instrumentis motu et excussione discerni
uidemus, grauia quidem et solida seorsum, tenuia uero et leuia in
aliam partem; sic illa quattuor uelut in euripo fluctuante iactari uel
machina quadam facta ad motus ciendos dissimillima quaeque a
dissimillimis plurimum, aliqua uero similitudine sociata nequaquam
disparari proptereaque sedibus fuisse diuisa ante mundi scilicet
exornationem. Ac tunc quidem erat huius modi rationis expers rerum
inordinata confusio, sed ubi cuncta redigi ad modum placuit, ignem
primo terramque et aera atque aquam continuauit opifex deus, non talia
ut nunc sunt, sed quae praeferrent elementorum uestigia in eo squalore
ac deformitate qui apparet in his quibus diuina deest prospicientia;
nunc uero singulis luce ac specie tributa numerus quoque illustratorum
omnium genituram sequebatur pulchris omnibus ex non talibus quondam
institutis. Nunc iam ordinationem genituramque eorum singillatim
demons trari conuenit nouo qui de m et inu sitato genere demon
strationis, uerum uobis, qui omnes eruditionis ingenuae uias
peragraueritis, neque incognito et ex leui admonitione perspicuo.

No comments:

Post a Comment